Charter Document - 02340158

Charter Document - 02340158


Charter Number: 02340158
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam longitudine temporum variantur corda multorum ac propter hoc aliquando oblivioni traduntur oblationes vel vota plurimorum scribere volumus ac christianis omnibus notum fieri quod Normannus Braiensis filius Girardi Belvensis voluntate et consensu Ernulfi fratris sui dedit Deo et beate Marie Pruliacensi fratribusque ibidem Deo servientibus boscum qui proprio nomine Forez Normanni nuncupatur et est sita inter grangiam Acris Montis et Sanctum Anianum Hujus rei testes sunt Ernulfus de Caroli Domo frater suprascripti Normannus qui hoc ipsum in presentia horum testium laudavit Postea vero Radulfus Pruliacensis monachus veniens Villam Boglenam [] et tunc ibi uxor suprascripti Normanni que idem Normannus maritus ejus ecclesie suprascripte Pruliacensi dederat laudavit et perpetuum fore concessit Hujus rei testes sunt Hoc etiam memorie commendamus quod suprascriptus Normannus dedit Pruliacensibus fratribus voluntate et concessu Arnulfi fratris sui terras quasdam que vulgo Chalme vocitantur in valle Sancti Aniani et partem nemoris desuper positi per assignata quedam loca et cruces quasdam arboribus impressas usque ad petram quamdam que est juxta viam que de Sancto Aniano vadit ad Villam Novam Cujus rei testes sunt Illud etiam non ignotum sit quod sepe dictus Normannus et Arnulfus frater ejus concesserunt Sancte Marie Pruliacensi et omnibus ibidem Deo servientibus quandam terram que incipit via Aureliana et propriis ab utroque latere divisionibus designata conscendit versus Villerium usque ad terram que dicitur Clos Salvagi et terram quam Hato Rigidus et Isembardus frater ejus pro sua suorumque redemptione eisdem monachis donaverunt Preterea predicti milites Normannus videlicet et Arnulfus assensu Girardi Espanelli prefatis monachis pro eterne vite retributione decimam suam dederunt de omnibus que operabuntur carrucis vel precio vel manibus vel quolibet modo in suos proprios usus in tota parrochia Ville Bogleni et Sancti Aniani Cujus rei testes sunt [] et Rainaldus Bisalemeni