Charter Document - 02340157
| Charter Number: | 02340157 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Officii nostri sollicitudine commonemur ut ecclesiasticas facultates ecclesie servitoribus et maxime regulariter viventibus largiri debeamus Qua ergo ratione commonitus Hugo videlicet Autissiodorensis episcopus Hugoni ecclesie Sancti Petri Autissiodorensis decano et successoribus ejus fratribusque in eadem ecclesia sub regula S Augustini canonice communiterque viventibus trado et concedo ecclesiam Sancti Petri de Sueriis cum omnibus que ad eam pertinent salvo tantum jure episcopali absque omni calumnia perpetuo possidendam Hoc autem donum facimus amicis et filiis nostris quorum nomina infra scripta sunt laudantibus et persuadentibus hujusque concessionis testibus existentibus Rogerio scilicet archidiacono Jona Benedicto ac Gautherio archipresbyteris Lamberto sacrista Goscelino cellerario et ceteris quampluribus Ut igitur donum superius denominatum firmum inviolabiliter et ratum perpetuo habeatur sigilli nostri autoritate presens cyrographum roborari precepimus
