Charter Document - 02340156
Charter Number: | 02340156 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hoc a nonnullis doctissimorum patrum nostrorum documentis habuimus ut quicquid humani redditus seu terre cujuspiam a fidelibus christianis Deo devote pro salute vivorum ac requie defunctorum daretur famulantibus illud cum ejusdem rei testibus scripto mandaretur ne si injuste calumniantium injuria bonorum inquietaretur tranquillitas lecta subscriptione que jam fuerat senio obfuscata renovaretur memoria et inquietantium confunderetur injuria Quod attendentes ego Bertrannus et uxor mea Mabilla ecclesie Dei Beateque Genitricis ejus sanctique Juliani Autisiodori pro domni Avini atque Mabille filia prefate ecclesie sub sacre religionis cultu famulante dedimus quicquid arabilis terre seu pratorum rivo Rielli Aunniacoque interjacentium habebamus Jocelino atque Gaufrido fratribus necnon Arenburgi sorore ejus laudantibus Hujus rei testes ex parte nostra sunt Jocelinus atque Fromundus prefate virginis avunculi Armannus canonicus Abrardus archipresbiter Gaudricus canonicus Guillermus Fortis Guilermus de Sanctomedardo Ugo de Augiaco Guido de Monteniaco Anxericus de Terello Durannus Rufus ejusdem terre minister Ex parte sanctimonialium rursus hi testes dicuntur esse Fromundus capellanus Theobaudus prepositus Nicholaus maior Guilermus forestarius Juneius Theobaudus Martinus Hec autem acta sunt Ludovico regnante rege Ugone duce Burgundie Stephano Eduensi episcopo Aalis predicte abatissa ecclesie In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Nicholaus Avalonensis vicecomes uxore mea Mathot laudante atque filiis meis Johanne Stephanoque laudantibus pro filia mea sanctimoniali ecclesie Dei Sancteque Marie necnon Beati Juliani Athisiodori dedi Germanum atque ejus uxorem et natos Clementem similiter et ejus uxorem ac filios necnon matrem atque ejus sororem Hujus rei testes ex parte mea sunt Gaudricus canonicus Avalonensis Gaudricus miles de Billiaco ex parte sanctimonialium Barbinus presbiter Ugo de Augeico Nicholaus maior Augous Gaufrius maior Stephanus Hec acta sunt Ludovico rege regnante Ugone duce Burgundie Stephano Eduensi episcopo Aalis abatissa predicte ecclesie