Charter Document - 02340155

Charter Document - 02340155


Charter Number: 02340155
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Stephanus de Firmitate reliquit in manu archiepiscopi Senonensis nomine Henrici omnem decimam que ad eum pertinebat de terris quas monachi de Vallelucenti operarentur in parrochia Lalleii sive carrucis seu manibus vel precio Et idem archiepiscopus donavit eam predictis monachis perpetuo possidendam ipso presente ac volente Preter hec etiam predictus Stephanus abbati ejusdem loci donavit omnem terram quam habebat in predicta parrochia Hujus rei testes sunt Odo capellanus magister Joslinus Gualterius Gifardus Hingrandus frater predicti Stephani et Stephanus famulus ejusdem Actum apud Sanctum Julianum in camera archiepiscopi XV kalendas augusti anno ab Incarnatione Domini MCXXX Ludovico regnante in Gallia Innocentio papa presidente Romane ecclesie Hec predicta sicut Stephanus concessit et dedit prefatis monachis ita uxor ejus Hersendis et filius eorum Milo ac filie sue Damed Agnes et Margarita unanimiter concesserunt audientibus Herberto Farsi priore Senensi Constantio Richerio Stephano Rascem Johanne Stephano Oylardo