Charter Document - 02340153
| Charter Number: | 02340153 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Permission |
| Date: | 1128 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Henricus Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volumus quia cum quidam homo canonicorum nostrorum nomine Herveus sociare sibi vellet in conjugio quandam feminam de thesauro ecclesie nostre nomine Maria assentiente domno Stephano thesaurario nostro et rogantibus quibusdam amicis nostris concessimus ut de liberis procreandis justa particio fieret inter canonicos et thesaurarium Generalis enim et antiqua consuetudo ecclesie nostre particionem hujusmodi non obtinebat Sed cum hoc ex gratia concederemus ut etiam opus nostrum firmius et stabilius esse videretur predictam concessionem nostram litteris annotari et sigillo nostro signari mandavimus ac roborari Actum Senonis publice Henricus archiepiscopus subscripsi Teobaudus archidiaconus S Petrus archidiaconus S Item Petrus archidiaconus S Symon archidiaconus S Guillelmus archidiaconus S Data mense julio regnante Ludovico rege anno XX Petrus cancellarius scripsit
