Charter Document - 02340151

Charter Document - 02340151


Charter Number: 02340151
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1127
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Hugo Autisiodorensis episcopus dono et concedo Beate Marie et monasterio Pontiniacensi omnes decimas agriculture sue in parochia Venussie et de omnibus que pertinent ad grangiam de Boromio Actum publice in capitulo Sancti Stephani Autisiodorensis anno ab Incarnatione Domini MCXXVII Honorio II papa Ludovico filio Philippi regnante presente Hugone Pontiniacensi abbate Laudantes vero simul et testes sunt Ulgerius prepositus Jonas cancellarius Atto camerarius Joscelinus cellerarius Rainaldus archipresbyter et ceteri qui capitulo intererant