Charter Document - 02340148

Charter Document - 02340148


Charter Number: 02340148
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1127
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab Incarnatione Domini MCXXVII eodem Domino nostro Jesu Christo cuncta disponente cum domnus Artaldus monasterii Prulliacensis primus abbas divina inspiratione fratrum quoque quibus preerat crebra postulatione commonitus monasterium se ordinaturum in loco qui Vallislucens vocatur decrevisset contigit ut hujus rei gratia ad locum qui Monstuz dicitur deveniret ubi nobiles viros Ansellum de Triagnel et Odonem de Villamauri quiddam negotii inter se habentes postulavit ut quidquid in terris eorum juri pertinentibus ipse vel monachi quos in prefato loco constitueret acquirere annuente Domino valerent ipsi quoque pro salute animarum suarum eis concederent Quod predicti proceres retributionem solius Dei exinde prestolantes jure perpetuo concesserunt Cujus rei testes sunt Hugo Rufus Bovo Strabo Amulfus de Insulis Ayricus Milo Sanctus Hugo de Riges Havinus de Tranguol et alii plures quos enumerare longum est Noverit universa fidelium multitudo quod vir illustris Milo de Nogent pro anime sue parentumque suorum remedio concessit fratribus in Vallelucente Domino servituris quidquid in terris ejus juri pertinentibus acquirere Domino largiente possent postulante hoc domino Artaldo Prulliacensium abbate primo ejusdemque Vallis lucentis fundatore Hinc testes sunt Ansellus de Triagnel et Warinus frater ejus Fulco de Jothro Milo Sanctus