Charter Document - 02340146
Charter Number: | 02340146 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1126 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis notum fieri volumus nos ecclesie Sancti Stephani Autissiodorensis canonici videlicet Ilgerius prepositus Stephanus decanus Gaufridus cantor aliique nostre ecclesie canonici quia venerunt ad nos Guido abbas ecclesie Molismensis et quidam alii honesti ejusdem ecclesie monachi petentes et debita et fraterna caritate rogantes quatenus ecclesias in Autissiodorensi episcopatu sitas quas tempore Roberti Autissiodorensis presulis et Humbaudi ejus successoris tenuerant et habuerant ecclesie Molismensi perpetua possessione habendas laudaremus et scripto nostro confirmaremus Quorum petitionem benigne et caritative suscipientes ecclesias omnes Autissiodorenses temporibus predictorum episcoporum ab ecclesia Molismensi habitas et possessas eidem ecclesie perpetua possessione habendas laudamus et scripto nostro confirmamus Sunt autem he ecclesie ecclesia Nantriaci ecclesia S Moderati ecclesia Naaliaci ecclesia Lissiaci ecclesia Crisennonis ecclesia Luchiaci Hujus autem rei testes sunt supradicte persone Hato Erveus Gauterius Joannes Gislebertus Agano Joscelinus Willelmus Gaufridus Rodulphus Robertus Petrus Factum est hoc Autissiodori in festivitate Revelationis S Stephani in capitulo ipsius in presentia Hugonis Autissiodorensis presulis anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo vigesimo sexto Ludovico Philippi filio rege Willelmo consule Jona cancellario