Charter Document - 02340143
Charter Number: | 02340143 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1126 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Henricus Dei gratia Senonensis archiepiscopus reverendo fratri Hugoni Pontigniacensi abbati et cunctis successoribus ejus in perpetuum Religiosorum fratrum justis petitionibus servis Dei non est fas aurem claudere seu vultum avertere sed benigne ac diligenter assensum prebere quod cum omnes implere fideles expediat precipue pontifices observare decet qui sacram religionem totis viribus propagare debent et fovere Quocirca concedimus et attribuimus vobis nunc et in perpetuum ubilibet in nostro episcopatu decimas omnes de universis laboribus vestris et satis vestris per singulas species segetum sive olerum leguminum pomorum et quorumcumque graminum in terris quas possidetis seu in posterum possessuri estis quas scilicet decimas priores possessores monasterio vestro concesserunt sive de reliquo concessuri sunt Ut autem hec nostra donatio firma et stabilis vigea in perpetuum consilio et assensu fratrum et archidiaconorum nostrorum litteris eam assignari precepimus quas etiam caractere nostri nominis et eorumdem fratrum nostrorum nominibus roborari decrevimus Actum publice Senonis in pontificali domo matris ecclesie Henricus archiepiscopus subscripsit Theobaudus archidiaconus S Petrus archidiaconus S Item Petrus archidiaconus S Data mense julio anno dominice Incarnationis MCXXVI indictione IV pontificatus domni Honorii pape anno III episcopatus domni Henrici archiepiscopi anno V regnante Ludovico rege anno XVIII Petrus levita et cancellarius scripsit