Charter Document - 02340142

Charter Document - 02340142


Charter Number: 02340142
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1126
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hatto Dei gratia Trecensis episcopus omnibus fidelibus notum fieri volo quod Manasses de Villa Mauri et uxor ejus Ermensendis in nostram venientes presentiam rogaverunt presentibus qui cum eis advenerant Girardo de Rumiliaco et Helia filio Gibuini et qui nobiscum erant Willelmo abbate Sancti Martini Manasse quoque et Falcone archidiaconibus magistro Gibuino et Simone vicario quatinus donum de territorio Challiaci quod ipsi a nobis de episcopali jure tenebant monachis Pontiniacensibus pro animabus suis factum nos quoque pro Dei amore laudaremus et confirmaremus Dicebant enim se laudantibus filio suo Manasse et filia Isabelli prefatis monachis quicquid in jam dicto territorio in suo dominio habebant donasse et quicquid illi qui ab eis ibidem feoudia tenebant quoquomodo Pontiniacensi monasterio ex eisdem feoudiis concessuri erant pariter concessisse Quorum nos petitionem gratanter accipientes supradictam terram Deo et Beate Marie Pontiniacensi ad usus fratrum ibidem Deo servientium laudamus atque concedimus Quod donum a nobis factum seu confirmatum si quis irritum facere voluerit anathema sit Data Trecis publice in capitulo Sancti Petri + Signum Hattonis episcopi adtestante Odone ejusdem capituli preposito Widone de Boiaco Sancti Petri archidiacono Gibuino cantore Theobaldo archidiacono magistro Fulcone Tegero de Via Aspera Gisleberto Burdino Asino Girulfo Theoderico Dalmai Facta est hec cartula anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo vicesimo sexto indictione quarta regnante Ludovico piissimo rege Francorum et Theobaldo comite Trecorum