Charter Document - 02340141

Charter Document - 02340141


Charter Number: 02340141
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1126
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Bertrandus de Silliniaco dono atque concedo Deo et Beate Marie Pontiniacensi et monachis ejusdem loci censum de curtili suo quod habent apud Sanctam Porcariam id est duos solidos Trecensis monete necnon et prata que apprataverunt in terra mea et que a me acceperunt censum quoque eorum que a rusticis adquisierunt quecunque scilicet hodie tenere videntur Laudat hoc uxor mea Ilduisis cognomento Damaruns et filius meus Gauterius et filia mea Ilduisis cognomento Lorria Hujus rei testes sunt Rodulfus capellanus et Ildebertus Symon presbyter de Ariaco Awallo de Silliniaco dominus meus Gauterius nepos meus Hugo de Fluriaco et multi alii Actum publice apud Silliniacum presente domno Hugone Autissiodorensi episcopo et Hugone abbate Pontiniacensi in domo Ildeberti capellani anno ab Incarnatione domini MCXXVI II kalendas septembris regnante Ludovico Francorum rege Willelmo consule