Charter Document - 02340137

Charter Document - 02340137


Charter Number: 02340137
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1124
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei misericordia in regnum Francorum sublimatus notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam et instantibus quod nos et Willelmus de Sosiaco ecclesiam de Sosiaco cum omnibus ejusdem ecclesie possessionibus Deo et Beato Johanni Senonensis monasterio et Rainardo ejusdem loci venerando abbati et fratribus ibi Deo servientibus jure perpetuo habendam optinendam salvis consuetudinibus et donamus et concedimus Consuetudines autem quas nos et Willelmus de nobis ibi habemus tales sunt Homines ecclesie infra castrum manentes in expeditionem et equitatum cum corpore nostro venient Et si Guillelmus pro castello guerram habuerit et inimicis suis foris facere voluerit cum eo ibunt ita quod si in mane vel in nocte de hospitiis suis moverint ad sua sequenti nocte hospitia redibunt Idem etiam preposito Guillelmi facient si alicubi pro vindicta castelli accipienda de aliquo ire voluerit et eos ut secum eant submonuerit Homines etiam ecclesie qui infra castrum manentes ministeriales erunt et in castro vendendi ministerium ex consuetudine habebunt carnifices scilicet tantummodo et pistores preposito nostro et preposito Guillelmi creditionem usque ad quinque solidos facient Et si prepositi juxta hominum voluntatem in termino sibi ab hominibus dato eos quinque solidos eis reddiderint homines alia eis vice creditionem facient Si vero hominum voluntatem prepositi inde non fecerint homines illi sine salva plegia vel sine salvo fidejussore vel sine salvo vadimonio nichil deinceps illis credent Preterea si aliquis homo ecclesie in castro manens alicui forifecerit ille cui forifactum illatum fuerit majori ecclesie inde clamorem faciet et per justitiam majoris rectitudinem inde accipiet Si vero per majorem rectitudinem habere inde non poterit ad nostrorum prepositorum justitiam recurret Verum quandiu homo ecclesie paratus de rectitudine facienda per majoris manum habebitur nullo modo a prepositis nostris justitiabitur Illi tamen homines ecclesie qui agere mercationem voluerint dum mercaturam illam tenuerint secundum mercationem illam a prepositis nostris justitiabuntur Guillelmus autem de Sosiaco pro animabus predecessorum suorum et propeccatorum suorum remissione concedit et nos regia auctoritate nostra concedimus et confirmamus Quod si predicte ecclesie aliquid de feodo suo a quibuslibet dabitur ab eadem ecclesia quiete penitus et pacifice et absque aliqua sua vel successorum suorum laicali potestate perpetuo possideatur Hoc etiam universis innotescere volumus quod in forinsecis ecclesie hominibus nos vel Guillelmus vel prepositi nostri nichil prorsus habebimus Ideo ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli auctoritate et nominis nostri caractere subter firmavimus Actum Lorriaci publice anno incarnati Verbi MCXXIV regni nostri XVII Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Stephani dapiferi Gisleberti buticularii Hugonis constabularii Alberti camerarii Data per manum Stephani cancellarii