Charter Document - 02340133

Charter Document - 02340133


Charter Number: 02340133
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1122 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Henricus Dei gratia Senonensis ecclesie archiepiscopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Stephanus thesaurarius Sancti Stephani habet in ecclesia Beati Desiderii oblationes trium festorum scilicet Omnium Sanctorum Natalis Domini et Pasche excepta oblatione communicationis corporis et sanguinis Christi exceptis etiam quatuor denariis quatuor panibus et quatuor candelis et tribus altaribus sex et exceptis oblationibus militum et feminarum suarum Hec enim ut certum est sunt de jure et proprietate sacerdotis sine parte thesaurarii Sciendum etiam quod idem thesaurarius in festivitate sancti Desiderii martyris de suo persolvit quinque solidos processioni Sancti Stephani et de proprio potum administrat clericis et canonicis in capitulo sive in prefata ecclesia Hoc autem ut ratum firmum et inconcussum ab omnibus habeatur nostri sigilli actoritate muniri precipimus et corroborari Hujus rei testes sunt Teobaudus archidiaconus Rainaudus decanus Simon archid Paganus Meledunensis archidiaconus Petrus Stampensis archid Guillelmus Provinensis archid Herbertus de Orleio Paganus de Pratariis Leobaudus qui tunc erat notarius scripsit