Charter Document - 02340131

Charter Document - 02340131


Charter Number: 02340131
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1121
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Scripsit nobis sublimitas vestra de captione illius apostate Burdini et de incolumitate status vestri Unde pater dulcissime plurimum et pre ceteris vos amamus honoremque vestrum studium nostrum in omnibus esse intelligimus De sententia sane in metropolitanum Senonensem pro nostro honore relaxata animum nostrum ex parte mitigatis sed quoniam ad tempus est relaxata suspensum vehementer ac dubium reddidistis Videtur enim aliquam adhuc spem habere Lugdunensis archiepiscopus super illa quam querit subjectione sed ut verum fatear sustinerem potius regni nostri totius incendium capitis etiam nostri periculum quam bonis subjectionis et abjectionis opprobrium Videtur enim ad nostrum respicere contemptum contra nos hoc modo fieri quod nunquam extiterit factum Novit autem experientia vestra regnum Francorum in obsequiis promptum in necessitatibus amicum vobis extitisse nec a fidelitate Romane Ecclesie precibus aut promissionibus imperatoris nos avelli unquam potuisse et quanto animi fervore quanta mentis humilitate vobis obedierimus ut si taceat vox vestra clament opera nostra monstrent obsequia mea Ut enim cetera dimittam illud inter alia meminerit paternitas vestra quod quamvis gravi ut scitis laborarem infirmitate molestia corporis vehementer urgente Remensi tamen concilio cum labore quidem nostro sed cum honore vestro interesse studuimus et plus vestre voluntati quam nostre facultati plus honori vestro quam dominio nostro consuluimus Hoc vobis dulcissime pater memorando scripsimus non quia non placeat nobis hoc fecisse sed quia volumus hoc a memoria vestra non recessisse Siquid igitur valet siquid potest apud vos amor noster et obsequium nostrum rogamus et petimus ut Senonensis ecclesia que ab ista de qua nunc pulsatur subjectione huc usque aliena extitit et libera per vos non fiat ancilla sed antiqua ejus libertas authoritate apostolica roboretur et privilegii firmitate muniatur in quo tamen nihil a vobis contra justitiam exigitur Si enim opponitur quod veterum institutio Lugdunensi ecclesie primatum contulerit respondetur ex opposito quod antique libertatis possessio Senonensem ecclesiam ab ejus subjectione defendit Quod enim antiqua possessione acquiritur nullo ut fertur jure adimittur etiamsi de jure Romane Ecclesie fuisse cognoscitur Hac igitur ratione Senonensis ecclesie libertas remanere debet inconcussa et intacta nec pulsari aut violari debet pro subjectione noviter et imprudenter facta Facta est enim ut dicitur latenter et quasi furtive subjectio ista nesciente scilicet clero Senonensi inconsultis etiam episcopis illius diecesis ignorante etiam rege in quibus omnibus dignitas pendet Ecclesie et subjectio taliter facta respicere potius videtur ad ignominiam male accipientis quam ad commodum ecclesie nescientis Res enim communis communi tractanda est consilio non latenti et privato terminanda colloquio Cum igitur dignitas sit Ecclesie non persone si Senonensis archiepiscopus iste et quidem solus de non sua fecit quod non oportuit si promisit quod non debuit ecclesia tamen Senonensis quod suum est non amisit nec privatam libertatem quam ex antiquitate habuit nec cogenda est ad subjectionem quam nunquam exhibuit His ita se habentibus videat dulcissime pater discretio vestra ne civitas Lugdunensis que de alieno est regno de nostro floreat detrimento nec subjiciatur amicus amico quia si decipitur pro amico amicus juste fiet de amico inimicus Rex ergo Francie qui proprius est Romane Ecclesie filius si in facili causa si in levi petitione contemnitur nulla spes in majori relinquitur nec ulterius in aliis patietur repulsam si in istis sustinet repulsionis offensam Melius est enim regie honestati a precibus desistere quam de repulsa nevum ruboris contrahere Quod minus in litteris continetur presentium lator Algrinus viva voce supplebit cujus verba tanquam ex ore nostro suscipite et custodite