Charter Document - 02340127

Charter Document - 02340127


Charter Number: 02340127
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1120
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte Trinitatis ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum fieri volumus cunctis fidelibus tam futuris quam instantibus quia dux Hugo Burgundie Avaloniensem ecclesiam quam tenebat Eduensi ecclesie ad quam pertinebat et Stephano episcopo et episcopis illi in eadem ecclesia successuris reliquit et manumisit Nos vero illud volumus et approbamus et quantum ad nostram regiam majestatem pertinet auctoritate nostra annuente Philippo filio nostro omnimodis confirmamus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infringi sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere subter firmavimus Actum Senonis publice anno Incarnationis Verbi MCXX regni nostri XIII Adelaydis autem regine VI astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Stephani dapiferi S Hugonis constabularii S Gisleberti buticularii S Guidonis camerarii Data per manum Stephani cancellarii