Charter Document - 02340125
Charter Number: | 02340125 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1118 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guillelmus dictus abbas Pontiniacensis et totius ejusdem monasterii conventus notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod cum inter ecclesiam nostram et canonicos Sancti Martini Turonensis de multis questionibus et querelis controversia verteretur tandem Domino annuente tali modo sopita est quod nos Pontiniacenses de cetero edificium nostrum de Chableis quod intra tres vias clauditur sicut murus noster determinat et distinguit passifice et libere possidebimus domunculam et olchiam que intra tres vias clauduntur quas nondum acquisivimus poterimus acquirere ex alia vero parte domus nostre a domo Regnaudi Tornatoris que nostra est usque ad domum nostram si quid medium est poterimus sine contradictione acquirere et hec omnia quando voluerimus concludere sub clausura et supradictis libere tenere Salvo censu annuo triginta sex arpenta vinearum quiete ac libere possidebimus in territorio Beati Martini apud Chableias ita quod decem modios vini puri et receptabiles preposito et obedientiario canonicorum Sancti Martini in festo Sancti Remigii annuatim persolvemus Statum est autem quod de terris que in territorio et in decimatione ecclesie Beati Martini non sunt sine decime requisitione segetes apud domum nostram de Chableia poterimus deportare et animalia que terras excolunt cum suis ustensilibus collocare olchiam nostram que est ultra viam prope domum nostram pasifice et libere possidebimus De cetero vero aut domum aut terram aut pratum aut vineas emere aut edificare aut quodcumque edificium in territorio Sancti Martini nobis non licebit acquirere Si vero aliquid hujusce modi nobis quoquo modo collata fuerint ea ultra annum in talem manum ponemus unde jus ecclesie Beati Martini deperire non possit Quam compositionem nos ratam habentes confirmavimus et sigilli nostri munimine roboravimus Actum ab Incarnatione Domini anno millesimo centesimo decimo octavo