Charter Document - 02340123

Charter Document - 02340123


Charter Number: 02340123
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1115 - 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod ego Hulricus Altissiodorensis ecclesie Beati Petri decanus et conventus ejusdem loci canonicorum regularium pariter proprioque adhuc arbitrio viventium donum quod Stephanus Seguini et Rothlannus de Monasteriis monachis Pontiniacensibus pridie fecerunt de vinea Belletani que de terra Beati Petri esse cognoscitur laudamus et confirmamus Decimas autem que ad proprium jus ecclesie nostre pertinere noscuntur pro annuo censu XII denariorum in festivitate sancti Germani concedimus S Hulrici decani Hugonis Helie Teoderici Guillelmi regularium Item aliorum S Gualonis secretarii Johannis camerarii Johannis Teobaudi Guillelmi Siri Hujus rei testes sunt domnus Hugo episcopus Autissiodorensis Stephanus tesaurarius Hugo cantor Lanbertus Oslanni Jothcelinus Goffridus Marvaudi et alii plures