Charter Document - 02340121
Charter Number: | 02340121 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1112 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In sancte et individue Trinitatis Ludovicus gratia Dei rex Si nobilium et illustrium nobisque fidelium virorum salubribus favemus votis et justis ac rationabilibus assensum prebemus postulationibus regiam exercemus consuetudinem et eos in nostre fidelitatis obsequiis promptiores reddimus atque ad presentis vite circulum facilius transigendum ad future beatitudinis premia facilius obtinenda nobis profuturum non dubitamus Comperiat igitur omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque presentium ac futurorum solercia quod carissimus valdeque nobis amantissimus Rainaldus Virziliacensis abbas ad nostram accedens celsitudinem deprecatus est nos quatinus predecessorum nostrorum regum Francorum Karoli Ludovici Karlomanni Odonis item alterius Karoli aliusve Ludovici de immunitate ecclesie Virziliacensis precepta nostra quoque auctoritate confirmaremus Cujus justis ac rationabilibus petitionibus assensum prebentes precipimus atque firmamus ut quicquid de ipso monasterio sive regia majestas sive apostolica sedes sive auctoritate precepto vel privilegio mansurum statuerunt nostris futurisque temporibus maneat inconvulsum et a successoribus nostris cunctisque christiane fidei cultoribus observetur illesum Et quicquid Gerardus illustre comes et uxor ejus Bertha cum communi consensu ex rebus sue proprietatis quas aut hereditario jure aut emptione aut regio dono sine cujuspiam contradictione ipsi monasterio contulerunt aut post eos ab aliis Deum timentibus ipsi prefato loco collatum est et in futurum conferendum stabiliter maneat et inconvulsum et ad utilitates et necessitates ejusdem loci explendas Ita videlicet ut nullus comes seu vicecomes nullus dux seu aliquis cujuslibet potestatis in ejusdem monasterii ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones ad causam audiendam vel injusta freda tollenda aut mansionaticos vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut thelonea exigenda aut homines ejus tam ingenuos quam servos super terram ipsius commorantes aut aliud de illuc advenientes destringendos nec ullas redibiciones aut illicitas occasiones requirendas seu penitus aliquas consuetudines exigendas ullo unoquoque tempore ingredi audeat aut exactare presumat sed quicquid inde fiscus exigere poterit totum pro eterna remuneratione atque patris mei Philippi salute alimoniis pauperum et usibus monachorum ibi degentium concedimus Castellum quoque quod propter persequutionem paganorum inibi constructum est sub eodem immunitatis tenore semper manere jubemus absque alicujus inquietudinis contradictione Precamur quoque successores nostros ut sicut sua que legitime statuerint firma a subsequentibus teneri voluerint ita et hec que a nobis modo coroborantur firma et inconvulsa perpetualiter custodire studeant Ut autem hec nostre auctoritatis confirmatio nostris futurisque successoribus nostrorum temporum inviolabilem obtineat firmitatem sigilli nostri impressione et nominis nostri caractere subter eam jussimus sigillari Data Sylvanectis sexto nonas aprilis anno ab Incarnatione Domini MCXII per manum Stephani cancellarii assistentibus in palacio nostro quorum nomina subtitulata sunt Guillermo scilicet dapifero Gisleberto buticulario Hugone connestabulario Guidone camerario anno regni nostri undecimo Adalaidis regine quinto