Charter Document - 02340120
Charter Number: | 02340120 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guillelmus comes Nivernensis filius comitis Rainaldi anime mee solicitudinem gerens et de perpetratis peccatis futurum Dei judicium pertimens obtemperans etiam canonicis decretis quibus precipitur ne laicus aliquis aliquid ecclesiasticum possideat volens quoque honorare et amplificare ecclesiam Molismensem in honore Beate Marie Dei genitricis nostris temporibus juxta sanctorum patrum exemplar in religione fundatam trado et concedo eidem ecclesie per manus domini Guidonis abbatis ipsius cenobii supradicti ecclesiam Sancti Aniani Tornodorensis oppidi et capellam Sancti Petri cum ceteris capellis et cuncta ad ipsam pertinentia omnes videlicet decimationes oblationes quoque et sepulturas sicut canonici in eadem ecclesia antea obtinebant laudante et concedente ut hoc facerem me rogante domino Lamberto in episcopatu Lingonensi electo Hec autem feci sub presentia domini Richardi Albanensis episcopi tunc sedis apostolice legati qui etiam se confessus est audisse quod bone memorie dominus Robertus Lingonensis episcopus id ipsum Molismensi cenobio concesserit nam antecessores mei hoc donum jam predicto fecerant monasterio quod ego quidem mea parte confirmo omnino tam pro mea licet anima quam pro patris mei Reignardi et matris mee Agnetis et avunculorum Guillelmi comitis et episcopi Roberti avi quoque mei Guillelmi comitis quatenus Beate Marie precibus adjuvemur In dominica autem Ramis Palmarum hoc idem donum feci in capitulo Molismensi sub presentia Blesensis comitisse aliorumque multorum et nunc denuo confirmo ut ratum et inviolabile in perpetuum maneat Hujus igitur nostre largitionis testes existunt idonei Hugo comes Trecarius Augalo de Silleniliaco Galterius Fortis Ricaldus de Moncellis Burnerius de Nivernis Guillelmus de Montenesio Guido Bizuntio Isterius de Merlenniaco