Charter Document - 02340119
Charter Number: | 02340119 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1111 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
In nomine sancte Trinitatis ego Stephanus prepositus et tota congregatio S Marie et S Stephani quia diversis exemplorum indiciis et plurimis rationum evidentiis edocemur peccatorum maculas religiosorum precibus citius expiari et Christum delinquentium offensionibus irritatum sanctorum intercessionibus celerius placari propterea carissimos fratres nostros B Johannis Evangeliste et S Eraclii confessoris regulares canonicos decernimus nobis arctius sociare ut iis suffragantibus misericordiam Domini maturius mereamur invenire Igitur communi et concordi consilio et decreto concessimus et concedimus predicte ecclesie B Johannis et fratribus ibidem Deo servientibus ipsis et successoribus eorum in perpetuum habendos annuos reditus singularum prebendarum singulorum canonicorum nostrorum sicut ipsis obeuntibus pro animabus eorum ecclesia nostra per annum dare consuevit Addidimus etiam ut quoquo modo persona mutetur sive morte deficiat seu sponte sua vel alio quolibet modo a prebenda privetur prelibati fratres canonici B Johannis reditum prebende per annum integrum absque aliqua diminutione consequantur ita videlicet ut quod consuetudo reposcit pro singulis canonicis nostris efficiant pro anima scilicet cujusque quotidie per annum exceptis quos excipi opportet festivis diebus salutarem hostiam divine Majestati offerant matutinas horas et diurnas et commendationem anime quotidie percurrant hebdomadas etiam in ordine suo sicut ceteri sacerdotes nostri tam in celebratione missarum quam in aliis horis nocturnis pariter et diurnis in ecclesia nostra per se vel per alias personas expleant Hanc igitur donationem predicte ecclesie sicut supradictum est cum bona et plena fide perpetualiter attribuimus et ne quis successorum nostrorum hec temerare vel aliqua mali ingenii exquisitione mutare vel minuere presumat sub anathemate coram Deo prohibemus Nominibus etiam nostris secundum morem sigillatim firmavimus et firmamus Actum in capitulo fratrum S Stephani prepositi S Gosberti presbyteri S Hathonis presbyteri Datum anno Domini MCXI