Charter Document - 02340118

Charter Document - 02340118


Charter Number: 02340118
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1111
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In nomine Domini sciant presentes et futuri quod cum diversis casibus attenuata ecclesia B Johannis Apostoli et Sancti Eraclii confessoris in suburbio Senonie urbis idoneis ad Deo serviendum ministris indigeret tactus amore Beati Johannis servus Dei Stephanus prepositus postulavit a canonicis S Marie et S Stephani Senonensis ecclesie ad quos ipse locus proprie pertinet ut in eadem ecclesia Beati Johannis ad canonice professionis titulum fratres concederent aggregari Quam sane petitionem consilio et assensu domini Diamberti archiepiscopi suscipientes iidem canonici communiter et concorditer concesserunt ut in predicta ecclesia sub canonica professione fratres interius domino Deo militent qui tamen ibidem canonicam vitam profiteantur et nihil subjectionis aliene cuilibet ecclesie debeant sed tantum ad Senonensis ecclesie conventum tanquam ad majores et advocatos suos respiciant sic tamen ut nullam exactionem nullius penitus largitionis sive commoditionis requisitionem ab eis sustineant sed liberi prorsus ab omni molestia et inquietudine subsistant quamdiu beati patris Augustini sancte regule inheserint et canonico ordine communem vitam duxerint Si quando tamen quod absit per excessum humanum contra fecerint non eis id pretendatur in laqueum si denuo errata sua castigando correxerint Si vero Domino aspirante aliqui de mundo ad eorum consortium transire voluerint si eisdem fratribus visum fuerit suscipiant eos nec assensum vel laudem Senonensis capituli circa hoc requirant sed libere faciant quod suum est juxta regulam suam Quod si forte iidem fratres humanitatis gratia vel edificationis sue causa regulares personas de alia ecclesia secum ad habitandum ad tempus assumere voluerint liceat eis Interim etiam eligant sibi in capitulo suo regulariter priorem et electum preposito et fratribus presentent in Senonensi capitulo qui et in eorum presentia suscipiat a preposito per librum regule quod ad suum pertinet officium Cum vero per misericordiam Dei res ipsius ecclesie augmentate et amplificate fuerint et numerus fratrum impletus ut abbatem sibi preficere velint et possint eligant cum timore Dei in suo capitulo abbatem de grege suo vel aliunde si necesse fuerit personam liberam et ab omni jugo aliene subjectionis factam immunem et electum suum in capitulo S Marie et S Stephani preposito presentent et fratribus deinde remota omni contradictione et calumnia Senonensis capituli qualis a canonicis Beati Johannis electus et presentatus fuerit talis in presencia canonicorum S Marie et S Stephani a preposito per librum regule suscipiat beneficium ecclesie Quo facto suffragante preposito [] fratribus Senonensis capituli talis presentetur archiepiscopo et de manu ejus baculum pastoralem et curam sui officii suique pastoratus sacrationem suscipiat Sacratus vero et in ecclesia susceptus cum timore Dei gregem suum custodiat et res ecclesie libere secundum abbatis officium disponat et meminerit assidue libertatis sue quietem ex religione canonica sibi et suis provenire Factum est autem et statutum hoc ad Dei laudem et honorem anno Incarnationis dominice MCXI episcopatus autem Daimberti archiepiscopi XIV regni vero Ludovici Francorum regis IV Actum in capitulo fratrum Daimbertus archiepiscopus Stephanus prepositus []