Charter Document - 02340116

Charter Document - 02340116


Charter Number: 02340116
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte Ecclesie fidelibus notum sit quod Guillelmus comes Nivernensis pater Rainaldi et Guillelmi laudavit atque in perpetuum concessit S Marie et ecclesie Molismensi quicquid eis apud Sanctum Moderatum datum fuerat et etiam piscationem aque ubicumque in sua aqua piscari voluerint Testes sunt Ileranus de Montecelso Rorgo Autissiodorensis Wido prepositus de Malliaco Rufus cocus Factum est hoc Autissiodoro in castelliolo sub ulmo Post mortem vero hujus Guillermi senioris Guillelmus juvenis filius Rainaldi avo suo in honore successit qui hoc donum quod avus suus fecerat iterum laudavit atque firmiter concessit presente Hugone Grosso et Rainaldo Bauduino et Andrea preposito et Gaufredo de Vincellis Landricus Pulchramater cognomine dedit Deo et sancto Moderato et monachis Molismensibus pratum illud et terram que est inter fluvium Chore et ecclesiam Sancti Moderati pro salute anime sue ac pro decem solidis quos a Johanne et Hugone monachis tunc ibi manentibus accepit Ipsa vero ecclesia S Moderati obtinet unum jornalem terre quem antiqui fideles dederunt qui ipsam ecclesiam in proprio alodio fundaverunt