Charter Document - 02340115

Charter Document - 02340115


Charter Number: 02340115
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ne litis hujus occasio ex verborum mutatione resurgere posset in posterum litterarum veritati commisimus quo fine tandem abbatum Vizeliacensis et Molismensis controversia de alodio de Crisenon ad concordiam sedata fuit coram domno Odalrico romane Ecclesie cardinali presbytero et coram Autissiodorensi episcopo tertiam partem ejus alodii que dicebatur de jure domni Iterii quam in via Jerosolymitana moriens dimisisse probatum fuerat monasterio Vizeliacensi et monasterio Caritatis quia sic antea judicatum fuerat coram domno Ricardo Albano episcopo Romane sedis tunc legato abbas Molismensis in pace dimisit utrique pretaxato monasterio Quod ut firmius esset inter abbates definitum est et fuit ut reliquas duas tercias ejus allodii quarum unam id est domni Hugonis jam se possessione tenere dicebat Molismensis alteram id est Narjaudi quam impositione pecunie firmabat se occupasse non inquietare et Vizeliacensis nisi canonico judicio Molismenses inde privari contigerit Quia vero allodium illud inter fratres illos certis finibus divisum non fuerat et tertia pars ecclesie et officinarum quas Molismenses construxerant cedere videbantur in jus monasteriorum Vizeliaci et Caritatis a cardinali statutum et ab utraque parte concessum est ut secundum dispositionem episcopi et archidiaconi et thesaurarii necnon et Sigmari decani Sancti Petri darent Molismenses censum vel terre commutationem ut officine cum monasterio ecclesia et viridario sic eis manerent immota quod si Vizeliacensi ingredienti possessionem suam opposita fuerit calumnia tanquam per Molismensem ante fuerit impedita Vizeliacensis possessio vocatus Molismensis si se coram episcopo inde purgare non poterit oportebit eum restituere ad pacem cujus ad se judicio episcopi tollere non poterit inter turbationem