Charter Document - 02340113

Charter Document - 02340113


Charter Number: 02340113
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1108
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Quoniam consuetudinarium est et ab antecessorum nostrorum ductum industria ut ea que memoria commendanda videntur litterali tradentur custodie dignum duximus ea que sub inserantur ne oblivioni dispereant ne vel quod inde nostris temporibus legitime actum est quandoque aliqua imminuetur fraudulencia in hujus carte sunt fideliter recondere Ego igitur Robertus favente Dei misericordia alme Lingonensis ecclesie episcopus notum fore cupio omnibus tam futuris quam presentibus et precipue ecclesie nostre filiis atque fidelibus qualiter amicus et filius ecclesie nostre Wido Tornodorensis cenobii et beate ecclesie Sancti Michaelis archangeli abbas reverentissimus ante presencie nostre serenitatem humiliter veniens piis precibus et rationabili petitione supplex postulaverit ut beneficia quedam que per manus fidelium Deo et sancto Michaeli data fuerant et concessa ipsi quoque ex nostra parte donaremus et concederemus et pontificali auctoritate confirmaremus Cujus justis et rationabilibus petitionibus benigno favore assencientes quemadmodum juste et rationabiliter postulaverat ita ad legitimum effectum perducere pro studio curavimus Donamus igitur et concedimus eidem supradicte Sancti Michaelis ecclesie et fratribus ibi constitutis et a modo constituendis in manu supra memorati abbatis Widonis omnia illa quecunque Dei fideles et alicujus conditionis homines de suis facultatibus vel jam donata concesserunt vel nondum concessa futuris temporibus danda et concedenda servaverunt Ad presens igitur donamus illis et concedimus ecclesiam Anciaci in honore sancti Maxencii fundatum cum medietate atrii et terris eidem ecclesie proprie pertinentibus et terciam partem decimarum et ecclesiam de Lageniaco in honore sancti Symphoriani constitutam et tantum de atrio quantum necesse fuerit ad usus et officinas monachorum ibidem commanere volentium ecclesiam de Valle Pelletana cum medietate atrii et tercia parte decimarum ecclesiam de Atheis et atrium totum cum medietate decimarum medietatem ecclesie de Ybrolio cum medietate decimarum excepto obolo solo de solido sextam partem de ecclesia de Caylaco videlicet de atrio et de sepulturis et de omnibus que ad ecclesiam pertinent medietatem ecclesie de Soceyo videlicet atrii et omnium que ad eam pertinent Ista omnia laude et assensu amicorum et archidyaconorum nostrorum beato Michaeli et fratribus ad serviendum ei in nomine Jhesu Christi aggregatis in manu fratris nostri Widonis tradimus et perpetuo jure possidenda concedentes presentis carte testimonio confirmamus et propria manu archidiaconis nostris laudanda et confirmanda porrigimus Acta sunt hec anno Paschali II Romane cathedre pontificium gubernante Ludovico regnante Roberto Lingonensem episcopatum feliciter regente anno ab Incarnatione dominica MCVIII indictione prima epacta XVII Ego Durannus Lingonensis ecclesie notarius scripsi dictavi et recitavi signavi S Gocelini archidiaconi S Wilenci archidiaconi S Goceranni archidiaconi S Lamberti archidiaconi S Warnerii archidiaconi S Ayrardi archidiaconi