Charter Document - 02340111

Charter Document - 02340111


Charter Number: 02340111
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1107
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s):

Charter:

Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto filio Hugoni Altissiodorensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Officii nostri nos hortatur authoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse et que recte statuta sunt stabilire Audivimus siquidem Beati Germani Altissiodorense monasterium sine regulari disciplina ac religione diutius mansisse unde et secularibus injuriis adeo expositum fuit ut rerum inopia coactum in abjectorum clientum custodia traderetur Ceterum omnipotentis Dei misericordia beati Germani meritis locum illum respiciente venerabilis fratris nostri Umbaldi Altissiodorensis episcopi postulatione presenti et nobilium virorum videlicet Stephani Blesensis comitis et Adele uxoris ejus et Guillelmi comitis Nivernensis allegatione supplici predecessori nostro sancte memorie Urbano II suggestum est ut idem monasterium reverendissimi fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis sollicitudini committeretur in disciplina regularis ordinis reducendum Hic nimirum et principalium precum votis ac precepti pontificalis auctoritate compulsus loci curam suscepit teque fili charissime Hugo in Cluniacensi claustro probabilius eruditum illic abbatem constituit et discipline regularis ordinis Domino largiente restituit Et nos ergo nostri predecessoris institutionem legitimam presentis decreti pagina per Dei gratiam confirmamus Datum Silviniaci per manum Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis quinto idus junii indictione quindecima Incarnationis dominice anno MCVII pontificatus autem domini Pascalis II pape VIII