Charter Document - 02340107
Charter Number: | 02340107 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1101 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Cogimur episcopali officio pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et justis postulantium desideriis alacri devotione assensum impertire Ex hoc enim magne retributionis premium a Domino speramus si venerabilia loca convenienter ordinata ad meliorem statum per nostram providentiam Domino adjuvante fuerint reformata Igitur carissime semper nobis Roberte cenobii Molismensis abba reverendissime tua celsitudo a nobis petiit quatenus omnia illa ecclesiastici juris beneficia quecunque a predecessore nostro bone memorie Raynardo videlicet Lingonensis ecclesie episcopo et a viris fidelibus religiosissimo Molismensium conventui pia deliberatione tradita sunt et concessa queque ex nostra parte eidem ecclesie in nostris temporibus misericorditer largiti sumus per nostram episcopalem auctoritatem tibi et ecclesie tue conscribi et perpetua stabilitati confirmari Tuis itaque tuorumque justis petitionibus totiusque Lingonensis ecclesie saniori consilio libenter acquiescens predia villas ecclesias capellas decimas oblationes sepulturas seu quascunque hujusmodi possessiones alias beneficiarias sicut in consequentibus scripta et denominata continentur ita salvo jure Lingonensis ecclesie omnia libera et ab omni calumniantium impugnatione absoluta tibi tuisque in perpetuum successoribus donamus concedimus et confirmamus ecclesiam de Noyeriis cum appenditiis suis et capella ejusdem castri ecclesiam de Niella cum appenditiis suis ecclesiam S Aniani de Tornodoro cum omnibus que ad ipsam parrochiam pertinent et capellam S Petri cum ceteris capellis ecclesiam de Colanno cum appenditiis suis ecclesiam de Floegneio cum appenditiis suis ecclesiam Artunaci cum appenditiis suis medietatem ecclesie de Lentagia cum medietate appendiciorum ecclesiam de Cyresio cum capella ejusdem castri ecclesiam de Fragninis cum appenditiis suis ecclesiam Strichiaci cum appenditiis suis Ego Robertus Lingonensis episcopus propria manu firmavi et Amauricus decanus et Lambertus thesaurarius et archidiaconus et Goscelinus archidiaconus et Hugo archidiaconus et Warnerius archidiaconus Acta sunt hec Lingonis in plenaria synodo Paschali Romane sedis pontificium gubernante Philippo regnante Roberto episcopo Lingonensem ecclesiam regente Duranno notario dictante anno ab Incarnatione Domini MCI indictione nona epacta XVIII concurrente prima