Charter Document - 02340105

Charter Document - 02340105


Charter Number: 02340105
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus S ecclesie fidelibus quod dominus Norgaudus de Toceiaco laudante uxore sua Ermengarde et filio Iterio filiaque Beatrice et ceteris infantibus suis concessit Deo et S Marie Molismensi sanctoque Nicolao insule de Crisenon ecclesiam de Lissiaco et omnia ad eam pertinentia id est decimationes oblationes sepulturam et atrium totum et totum feodum quod Petrus de Castro Censurio ab ipso tenebat Insuper quidquid ipsemet in eodem fundo possidebat in terris silvis et pascuis et in omni omnino consuetudine nihil sibi in eo retinens ad usus monachorum Deo et S Nicolao in insula Crisenon sub obedientia Molismensi ecclesie famulantium Facta sunt hec III nonas januarii IIII feria in eadem S Nicolai ecclesia tempore Humbaudi Autissiodorensis pontificis Willelmi comitis Nivernensis cui concessioni interfuimus testes isti Gosbertus Capellus Andreas prepositus et Frogerinus filius ejus Gaufredus de Vincelles Hugo filius Wiberti Alexander