Charter Document - 02340104
Charter Number: | 02340104 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Fixum atque in perpetuo ratum cuncti sancte Ecclesie filii presentes et successuri teneant quod Hugo de Toceio et Norgaudus frater ejus concesserunt Deo et S Marie et ecclesie Molismensi et monachis in insula de Crisenon manentibus tantum de illo alodio quantum habitationi et omnibus officinis eorum hortis et virgultis et cimeterio necesse erat et terram quantum una caruca laborare poterat ita ut si aliqua mulier in ipsa terra a monachis culta habitare voluerit non contradicant et aliam terram accipiant ut diximus quantum proprie carruce opus fuerit Concessimus etiam eis usuarium silvarum preter quod nihil vendent aut dabunt et pascuarum ad omnes usus eorum et de propriis porcis suis non dabunt pasnagium et unam aream ad unum horreum faciendum et unum furnum si facere voluerint et quidquid ex eo exierit duo quoque piscatores in Icaunam Quotiescumque vero abbas Molismensis vel prior supervenerint mittent piscatores in Icaunam et Batiolam qui piscatores jurabunt quod pisces non vendent sed in coquinam deferent De pratis suis dederunt tantum de Brolio suo quantum uni carruce suffecerit et extirpabunt fructices quantum necesse fuerit Post hec post mortem domini Hugonis domnus Norgaudus frater ejus tam pro ejus quam pro sua anima tertiam partem de toto alodio de Crisenon monachis in augmentum dedit exceptis servis suis cum tenementis eorum Quidquid etiam de suo casamento eis jam datum fuerat laudavit scilicet dimidium molendinum quod ab eo tenebat Gauffredus de Vencellis et ecclesiam de Lucheio et manum firmam quam Hugo de Puncta dedit S Marie tribus quoque mancipiis eorum id est pistori coco et cellerario concessit usuarium aquarum et pascuarum et silvarum ad domos suas faciendas et ad ardendum et areas domorum suarum Si porcos habuerint in sylvis dabunt pasnagium Acta sunt apud Toceium castrum II kalendas junii presidente Humbaldo episcopo ecclesie Autissiodorensis et de his omnibus fecit donum predictus Norgaudus domno Roberto primo Molismensis ecclesie abbati laudante et concedente uxore sua Ermengardi et filia Beatrice cum ceteris infantibus suis videntibus et audientibus testibus istis S Hugo canonicus filius Gocelini S Gosbertus filius Herberti Wifel S Johannes de Lanniaco S Valterius filius Calonis S Stephanus de Casellis et Iterius frater ejus Gosbertus Capellus S Hugo Grossus S Alexander S Hugo Rufinus S Fulco de Toceio Hoc notandum quod justitiam propriorum mancipiorum dedit monachis de his que deliquerint intra claustra vel cimiterium monasterii accedentibus supra scriptis testibus