Charter Document - 02340103

Charter Document - 02340103


Charter Number: 02340103
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod miles quidam nomine Marcus concessione Hugonis Grossi a quo tenebat dedit Deo et S Marie Molismensi ecclesiam de Lucheio et quidquid inde habemus laudante domno Iterio de Toceio de cujus casamento erat qui etiam Iterius auxit donum de suo proprio dans scilicet monachis duas olcas alodii sui in eadem villa quam propriam tenebat et de suo alodio quantum propria eorum carruca araret et quantum ipsi monachi ad prata de Brolio suo extirpare possent et totum usuarium in silvis in pascuis et in aquis ad nostros proprios usus Testes sunt Balduinus Eldrecus Andreas prepositus Wido capellanus Postea vero domnus Hugo frater ejus quem de rebus antequam Jerosolymam iret ubi mortuus fuit heredem constituerat quidquid frater ejus Iterius Molismensi ecclesie donaverat gratanter concessit Insuper et suam tertiam partem de ipso eodem alodio supradicto ad augmentationem donavit Deinde quidem ipse idem Hugo divina gratia inspirante et etiam cujusdam fratris nostri monachi exhortatione dedit ecclesie Molismensi pro anime sue ac sui fratris Iterii salute fratre suo Norgaudo laudante de alodio Crisenon indeterminato quantum ad ecclesie omniumque officinarum edificationem et ad hortum et ad virgultum et ad cimiterium necesse erat Huic vero donationi adjecit et aliam scilicet predicti alodii suam tertiam partem quam donationem cum ambo Jerosolymam tenderent et Castellionem in Burgundia pervenirent ibidem domnus Hugo renovavit et Norgaudus frater ejus laudavit et ob hoc inde triginta solidos habuit Similiter et domno Hugoni quedam magni pretii mula tunc fuit omnino dono concessa que antea tantum erat sibi prestita Testes Johannes Radulphus Walterius monachus De laicis fuerunt Briennus filius Odonis Curtacoxa Gosbertus Martinus Tecelinus Polesius Cum vero Jerosolymam pertingere non potuerunt ad propria regredi festinaverunt Regresso igitur Hugone locum de Crisenon cepit magis magisque diligere ecclesiam lapideam lignea prostrata construere sua illic deferre omnino in ejusdem loci augmento animum suum applicare Sed dum regressione sua valde dubitare videretur rursum paravit viam ut suum votum impleretur Cum autem de hac patria recedere debuit domini sui Humbaudi Autissiodorensis episcopi presentiam adiit et donum quod S Marie Molismensi fecerat in custodia sua et defensione posuit ac etiam priorem ipsius loci Walterium nomine in manibus reddidit rogans eum ut quamdiu viveret Molismensi ecclesie testis fidelis ubique foret Testes sunt ipsi dominus Humbaudus Autissiodorensis episcopus Wauterius archipresbyter Robertus capellanus Odo de Avalone Erucus frater Alexandri