Charter Document - 02340101
Charter Number: | 02340101 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1081 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in Dei nomine Richerius sancte Senonensis ecclesie archiepiscopus omnibus fidelibus utriusque testamenti scientia pollentibus procul dubio manifestum esse ipsius rei veritate comperimus quod sacrosancta ecclesia cunctis mundi diffusa partibus difficulter crevit sanctorum Patrum paulatim corroborata opibus nec mirum quidem videri debet alicui si tanta materfamilias cum difficultate crevit que semper quoque consistet quandiu homo vixerit Omnibus etenim in promptu est agnoscere quod arbor tarde crescens longo vivit tempore que vero cito crescit cito videtur deficere Verum quoniam quibusdam in locis deficiente justitia ex parte malorum incursu Dei vastatur ecclesia necesse est et necesse erit ut semper bonorum relevetur solertia Hoc itaque fideles viri cernentes esse utile sepe et suis facultatibus procurant ipsius necessitati affectu bone pietatis succurere Quorum ego divina miseratione cupiens imitari vestigia Dei omnipotentis qui fons pietatis est precurrente gratia ecclesie Sancti Remigii que in suburbio civitatis est misericordie impendi viscera Abbas namque ipsius loci Guillelmus nomine ante meam presentiam veniens supplicavit deprecans obnixe ut supradicte ecclesie Sancti Remigii pro remedio anime mee necnon etiam pro antecessorum meorum salute ecclesiam Sancti Baldi concedam ultra fluvium sitam in monte Ego autem sentiens in animo bonam esse petitionem ejus convocatis sancte Senonensis ecclesie melioris sententie fratribus communi consensu et voluntate aurem accommodans prefati abbatis precibus ipsius itaque verbis ideo maxime assensum prebui quoniam ipsa ecclesia redacta erat sub unius officio presbyteri quam Maynardus bone memorie archiepiscopus pro sollicitudine a potestate laicorum revocaverat Verum etiam quibusdam causis postea prepedientibus quas enumerare minus videtur utile et a re procedit longius loci ipsius officio ut dictum est ministrabat presbyter unus Igitur Dei potentis ordinante clementia necnon et clericorum nostrorum sententia concordante predicto loco Sancti Remigii denominatam ecclesiam cum omnibus que habere videtur in perpetuum concessi ea siquidem ratione ut in ipsa plures semper maneant monachi ad Dei servitium Et quoniam ipsa ecclesia ex ratione thesauri erat ab antiquis temporibus laudavit hoc maxime et confirmavit cum ceteris Daymbertus canonicus qui prius a me donum ipsius thesauri susceperat atque ejusdem thesauri partem in dominio tenebat Hoc autem pro certo sciat tota fidelium devotio quia ob hoc maxime facta est a me hujusmodi donatio quatenus ibi divine majestati jugiter exhibito solemni servitio antecessoribus meis et mihi idem fiat peccatorum remissio et anima Maynardi bone memorie prenominati archipresulis a Deo consequi mereatur pie intentionis mercedem qui in hoc ipso fundamentum extulit boni operis Et ne aliquo modo possit infirmari hujus pactionis confirmatio judicio communi clericorum ne aliquis eam violare audeat interdicens precipio insuper etiam violatores a divina excommunicationis sententia percuti Deprecor etiam successores meos archiepiscopos scilicet qui venturi sunt in ordine ut hujus excommunicationis memores et sententie que a me confirmata est pro Dei amore confirment et quod excommunicatum pro remedio animarum suarum excommunicent quatenus ab ipso mereantur consequi misericordiam qui Cananeam et Publicanum vocavit ad penitentiam Ut vero majoris auctoritatis sit ipsius actionis pagina hoc scriptum confirmavi manu propria juxta quod ecclesie consuetudo requirit legitima Confirmarunt etiam similiter omnes qui presentes aderant archidiaconi necnon plures clericorum qui ad hoc idem erant necessarii quorum nomina subter scribuntur veritatis causa et fidei Actum publice in ecclesia Sancti Stephani Signum archipresulis Richerii Hilduini archidiaconi Gosberti archidiaconi Heriberti archidiaconi Walteri archidiaconi Cormelii archidiaconi Andree canonici Hugonis canonici Daymberti thesaurarii Gimberti archipresbyteri Girardi archipresbyteri Archenfredi archipresbyteri Godefridi archipresbyteri Gosfridi archipresbyteri Roberti archipresbyteri Stephani archipresbyteri Gaufridi episcopi Parisiensis Gaufridi episcopi Carnotensis Philippi episcopi Trecensis Walteri episcopi Meldensis Arnulfi episcopi Aurelianensis Arnulfi abbatis S Columbe Isamberti abbatis S Germani Parisiensis Leonuini abbatis S Petri Meldensis Guiberti abbatis S Germani Autissiodorensis Gualterii abbatis S Petri Ferrariensis Roberti abbatis S Florentini Bonevallis Data mense octobri regnante Philippo rege anno vigesimo tertio Frotmundus precentor et cancellarius scripsit