Charter Document - 02340099
Charter Number: | 02340099 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1068 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine summe et individue trinitatis Nostrorum auctoritate patrum firmati veteris novique Testamenti Salomonis videlicet regis de cujus clara stirpe vera lux que inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum vita nostra Christus processit qui prius Ieherosolimis templum ad invocandum nomen Domini mirifico opere construxit quod vario preciosoque cultu vestium infinitoque thesauro decenter ornavit precipue vero beatorum apostolorum quorum predicationis sonitu ad edificationem nostram qui sumus domus Domini terra generaliter repleta est notum esse volumus omnibus vobis quos sancta Lingonensis ecclesia mater nostra suo fovet presentialiter in gremio necnon et posteris quos adhuc tempore paritura est in futurum me Raynardum prelibate ecclesie pontificali largiente Deo cujus ad nutum cuncta reguntur cathedra sublimatum quandam ecclesiam apud castrum quod Barrum dicitur sitam super ripam Sequane ab antecessoribus meis priscis temporibus fundatam verum tam negligentia quam inundatione bellorum jam fere ad nichilum redactam in melius reedificasse nomini que summe trinitatis dedicasse Non enim lucerna cum accenditur poni debet sub modio sed super candelabrum ut lumen prebeat omnibus qui in domo Domini sunt quod enucleatius alias divina testatur pagina dicens luceat lux vestra Hoc es bonum opus vestrum coram hominibus ut videntes glorificent patrem vestrum qui in celis est qui tunc vere glorificatur cum aliquis ad bonum opus alterius bonis operibus invitatur ergo omnibus vobis hic in Dei nomine congregatis immo qui templum Dei estis exemplum bone operationis administrantes manifestum fore duximus prefatam ecclesiam nostrorum instinctu fidelium parentumque consensu nostrorum nos restituisse monachos etiam ex monasterio Sancti Michaelis archangeli quod es situm ante portam castri Tornodori regulari fungentes institutione ad serviendum trino et uno Deo ibi posuisse eo tenore ut tam locus quam et monachi ibidem Deo servientes in subjectione abbatis supra dicti monasterii sint jure perpetuo Quia vero humanum corpus absque cibis vivere ne quid illis prefatis fratribus stipendia vite necessaria deficerent dedimus ex hereditate nostra ad mensam fratrum in eadem villa agros duos quorum unus est ante portam qua venitur Lingonis alius ante portam que respicit Treconum urbem et alodum Bicei cum servis et ancillis ibidem pertinentibus Dedimus etiam in villa Balenonis mansum unum in quo postmodum edificatam ecclesiam dedicavimus Dedimus etiam molendinos duos post mortem matris mee non procul a monasterio edificatos et capellam castri inibi respicientis Sed ne aliquo tempore quod absit audax impietas et sacra fames habendi cogat aliquem instigante diabolo in fratres ecclesie hujus insurgere qui illis calumpniam ex his que data sunt inferat bannum regis nostrumque cum vinculo anathematis imposuimus ut quicquid hoc temptare presumpserit legem anathematis episcopo regi vero mille libras auri persolvat et cum Dathan et Abiron eterna maledictione pereat At quoniam hominum memoria labilis est ne perpetue traderetur oblivioni scriptum inde fieri jussimus quod ut firmius esset manu propria firmavimus firmandumque aliis tradidimus S Evrardi decani S Gibuini archidiaconi S Rogeri archidiaconi S Girardi archidiac S Heylerii archid S Warnerii archidiaconi S Amalrici archidiaconi Acta sunt hec Lingonis anno ab incarnatione Domini millesimo sexagesimo octavo regnante Philippo rege anno octavo indictione sexta Ego Gozelinus cancellarius manu propria suscripsi