Charter Document - 02340098
Charter Number: | 02340098 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1068 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Authenticorum religionem virorum et exempla desiderantes imitari sancte matris ecclesie continua procuratione honestatibus et utilitatibus debent incessanter invigilare quicumque filii Dei cui soli sola desponsata est ecclesia appellari cupiunt et esse illis vero maxime quibus divina dispensatione datum est vices sponsi circa ecclesiam gerere quatenus pater familias cum redierit redarguens eos de pigritia servitutis sibi commisse non condempnet sed conlaudans pro multiplicato fenore dicat eis euge servi boni et fideles venite et in gaudium Domini vestri intrantes mercedem laboris multiplicatam accipite Quapropter ego Rainardus summi et omnipotentis Dei deliberatione cujus ad imperium substantia flectitur omnis Lingonensis ecclesie pontificali cathedra sublimatus ecclesiarum mihi commissarum augmentis non satis sed prout humana sarcina permisit operam dans Hunaldi abbatis ecclesie Tonodorensis dicate in honorem S Michaelis archangeli petitionibus necnon humillimis flagitationibus fratrum ibidem Deo assidue famulantium ob remedium anime mee adquiescere dignum estimans divino instinctu nostrorumque consensu fidelium clericorum et laicorum concessi ad mensam predictorum fratrum ecclesiam in Tornodorensi comitatu sitam in honore S Columbe virginis consecratam cum omnibus appenditiis suis perpetuo jure possidendam ea conditione ut singulis annis anniversarium meum celebrent Verum quoniam hominum testimoniis non satis est credendum cito enim humana memoria preterit scriptum inde fierent jussi cui etiam interponere dignum censui me per crucifixum ex auro et argento compositum hec dedisse bannumque meum et anathema super eum qui in hiis aliquam calumpniam intulerit imposuisse Ut autem scriptura firmior haberetur manu propria firmavi firmandamque aliis tradidi S Erardi decani S Gibuini archidiaconi S Amalrici archidiaconi S Rogerii archid S Girardi archidiaconi S Herlerii archidiaconi S Warnerii archidiaconi S Wilelmi comitis S Rainaldi filii ejus S Lamberti S Roberti Acta sunt hec Lingonis anno ab incarnatione Domini millesimo sexagesimo octavo regnante Philippo rege anno octavo indictione VI Ego Gozelinus cancellarius manu propria subscripsi