Charter Document - 02340095
Charter Number: | 02340095 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Election |
Date: | 1048 - 1049 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Dei omnipotentis opitulante gratia beati patris Benedicti salutaria relegentes atque imitari cupientes decreta inter cetera ipsius monastice institutionis dogmata invenitur quis vel a qualibus ad abbatis officium sit eligendus Is quippe merito Dominico est preponendus ovili cujus ordinationi timentes Deum et amantes favent consensu ac voluntate concordi quique vita et verbo sibi commissis magis prosit quam presit illius sequens vestigia qui venit non ministrari sed ministrare et quoniam ad eum qui est via veritas et vita aliter non possumus redire nisi per labores obedientie a quo primus parens ob culpam discessit inobedientie ideo necesse est per omnia voluntati spiritalis obtemperare patris Ergo Salvatoris nostri factis et monitis informati sanctorum quoque patrum doctrinis instructi nos sub habitu conversantes monachali volumus et petimus domine pater Harduine Lingonice sedis ecclesie presul proprii abbatis dominio subjici ad cujus preceptum nostrarum secundum Deum disponantur moderamina voluntatum Idcirco notificamus omni fidelium conventui quod nos omnes qui Tornodorense inhabitamus cenobium pastorem desideramus habere proprium non alienum non extraneum non dissipatorem substantie nec conturbantem Christi vinee operarios nec ulterius secte imitatorem sed ipsum utique quem omnis concors congregatio secundum timorem Dei necnon et beate in eternum memorie strenuus pater Hunaldus cujus morte orfani relicti sumus dum adhuc viveret laudavit Hunc nos omnes pariter quos monastice professionis adornat titulus cum consilio et voluntate supradicti patris eligimus nobis Hunaldum in pastorem et patrem ut ab hodierna die simus illi subditi et obedientes secundum Deum et sancte quam promisimus regule decretum cujus ordinationis status ut inviolabilis permaneat et inconvulsus persistat propria manuum subscriptione roboramus et confirmamus Abb Hunaldus pie memorie recolendus laudavit et monachis ac fidelibus suis firmare fecit S Widonis prioris S W helemosynarii S Humberti S Stephani S Humberti juvenis S Ademari S Johannis S Otberti S Girardi S Theoderici Arembertus vice cancellarii propria manu laudavit et subscripsit Novissime cuncta familia cum clericis et laicis cum servis et ancillis pari consensu una voce una sententia hunc sibi optant prefici in patrem propriisque manibus roborant atque confirmant S Widonis prepositi S Rodgerii S Widonis vicecomitis S Hugonis prepositi S Odonis S Johannis S Hugonis juvenis S Rainardi ore omnium concors laus efficitur