Charter Document - 02340094

Charter Document - 02340094


Charter Number: 02340094
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1046
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti ego Milo comes castri Tornodori gratia Dei omnipotentis considerans multitudinem peccatorum meorum recordansque Scripture dicentis Quia beatus est magis dare quam accipere et quia divitie viri redemptio anime illius de rebus michi a predecessoribus meis jure hereditario relictis disposui aliquam portiunculam tam pro illorum omnium remedio animarum quam pro meorum remissionem peccatorum ad locum beati archangeli Michaelis destinare quatenus monachi inibi Deo servientes memoriam nostram sine intermissione habeant et omni tempore tam pro me quam pro illis Dei omnipotentis misericordiam implorare non desinant Illorum igitur nomina quos hujus eleemosyne participes esse decrevi hec Milo atavus meus qui ipsius beati archangeli Michaelis primus fundator extitit et inibi aliquantulum monasticam vitam duxit deinde Wuydo proavus meus seu Milo pater meus ac postea Wuydo frater meus sed et Wuydo filius meus qui innocenter a servis suis est interfectus sive illi omnes qui pro mea fidelitate interfecti sunt et in predicto loco requiescunt Hos igitur omnes quos denominavi hujus elemosine quam Milo cum consensu uxoris mee Azece ac filiorum meorum vel ceterorum fidelium nostrorum voluntate facere decrevi participes esse desidero Et tam pro illorum quam pro mea sive denominate conjugis mee ac liberorum nostrorum salute ad jam predictum locum ipsam elemosinam perpetua donatione [trado] Caniacum scilicet villam prope Tornodorum castrum sitam cum omnibus appendiciis suis cum servis et ancillis vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus terris cultis et incultis exquisitis et inquirendis vel omnibus que nunc usque ibi habendo possedi Hec igitur omnia ad supradictum Sancti Michaelis locum dono trado atque perpetua donatione confirmo et de mea donatione in potestatem predicti loci transfundo eo tenore ut si quis huic donationi calumpniam inferre voluerit non solum [non] obtineat quod appetit verum etiam decem auri libras loco cui calumpniam inferre temptaverit componat et nisi resipuerit anathema existat et cum Dathan et Abiron perpetuas penas exsolvat Ego Milo comes qui hanc donationem feci manu mea subter firmavi et testibus corroborandam tradidi Signum Milonis comitis Azece uxoris ejus Waleranni filii ejus Joffredi filii ejus Post mortem denique supradicti Milonis regnante filio ejus Hugone cepit iniquis superstitionibus et consuetudinibus malis jam denominatum alodum opprimere sed postea nutu Dei compunctus pro remedio anime sue et pro salute fidelium suorum qui atrium Sancti Michaelis in traditione castelli sui postmodum recuperantes in multis violaverant hanc donationem libere et cum omni integritate presentibus fidelibus suis manu propria firmavit adjiciens insuper si aliqua justicia in jam designatam terram quisquis illam possideat propter justitiam comitatus ad comitem provincie pertinuerit ab hodierna die absque ulla contradictione monachorum usibus subjaceat Signum Hugonis qui et Raynardi vocatur comitis Thedbaldi Ruffi Lamberti vicecomitis Gisleberti et Wydonis et Gaufredi fratrum Rodulphi Willenci Odonis filii Ingelbaudi Ego Hunaldus ad vicem cancellarii scripsi et subscripsi Actum apud Tornodorum castrum monasterio Sancti Michaelis ipso die festivitatis ejus palam et coram omnibus regnante Heynrico rege anno XVI regni ipsius Adjunctum est etiam ut si aliquis ex supradictis servis ex nostris ancillis qualicumque parte orta fuerit acceperit libera nostra ex parte permaneat supradicto in loco