Charter Document - 02340091

Charter Document - 02340091


Charter Number: 02340091
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1038
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Theobaldus Dei gratia comes magni comitis Palatini Odonis filius Quoniam temporalia et caduca et fugitiva sunt bona et morientem hominem non sequntur idcirco de temporalibus merito eterna mercari precipimur nihil enim divina attestante scriptura a presenti vita post mortem que cunctos sua conditione mortales obnoxios tenet nobiscum auferre possumus preter quod quique gesserimus bone vel male et id sine dubio in infinitum pro vita presenti suscepturi ine terna Proinde penarum gehennalium terrore et spe celestium bonorum animo tactus ego comes Theobaldus pro remedio anime patris mei Odonis seu ceterorum parentum a quorum prosapia originem duxi trado et dono Deo et sancto Germano et ejus monasterio Autissiodorensi et abbati ipsius loci qui nunc est nomine Odoni et omnibus successoribus et fratribus monachis qui nocte et die inibi noscuntur et videntur famulari quandam capellam in honore sancte Dei genitricis Marie et sanctorum martyrum Christi Florentini et Hilarii nomine dicatam in qua et ipsorum domini nostri testium veneranter ossa servantur que et sita est in castello ejusdem Sancti Florentini de nomine dicto cum monasterio quod dicitur Sancti Florentini Vetuli in quo quondam fuit caput abbatie ut fertur eum omnibus que ad eum ad presens juste pertinere videntur et futuris temporibus dabuntur hoc est vineis pratis sylvis molendinis in fluxua partibus superiorum aquarum et excursu inferiorum terris cultis et incultis cum omni consuetudine et cum hominibus liberis et servis utriusque sexus cujuscumque etatis ita ut in his membris inventum alicujus obsequiis exhibeatur sponte pro consuetudine vel ne exigatur male mente sed omnia hec prefatorum usibus servorum Dei absque vi et molestia deserviant atque exhibeantur lege perpetua Hoc autem ago assensu fratris mei Trecensis et Meldorum comitis matrisque nostre Hirmengardis rogatu quoque et dono fidelissimi militis nostri Iterii ejusque privigni Walderici de cujus beneficio esse videbatur matris etiam ipsius nomine Elizabeth omniumque cunctorum postero germinis successu nostri solida stabilitatis confirmatione pro pacis et tranquillitatis perceptione presenti in tempore pro presentium salubritate temporum et spe beata eternorum proque felici requie animarum quorumcumque parentum nostrorum presentium preteritorum atque futurorum et percipienda nostrorum peccaminum venia et beatitudine eterna a Deo nobis promerenda Ita vero hoc agimus presentis auctoritatis nostre stabili testamento confirmamus ut ab hodierna die neque nos ipsi neque ullus heres nostri germinis nostre possessionis privata vel assumpta persona seu jam dictorum fidelium nostrorum persone presentes vel futuri heredes hoc preceptum nostre auctoritatis subvertere calumniare aut placitis sibi inquietare vel usurpare ausu temerario nequaquam valeant De ipsis quoque monachis Sancti Germani Autissiodorensis cenobii volumus et constituimus sub abbatis loci illius imperio et jussu in jam dicto loco Sancti Florentini regulari de more semper degere esse et vivere et liceat eidem abbati Sancti Germani et monachis illius egregii confessoris quoscumque voluerint de suis prepositos vel monachos in eodem loco Sancti Florentini ordinare constituere et insinuare regulari de more absque ulla quarumcumque dignitatum clericorum vel laicorum molestia et conturbationis inquietudine Illud etiam pietatis intuitu et justitie censura convenienda judicavimus jure perpetuo ut si more humanitatis dicti monachi in monasterio Sancti Florentini commanentes in aliquo culpabiles inventi fuerint non aliorum judicio verum abbatis predicti vel monachorum Sancti Germani purgentur examinentur vel corrigantur imperio Neque liceat ulli mortalium pro monachis ejusdem beati Germani in loco prenominato Sancti Florentini quemlibet alium ordinem clericorum vel sanctimonialium immutare seu pro ipsis monachis immutare inferre permiscere substituere vel preponere sed liceat jam sepe dicto abbati et monachis hunc quem damus seu potius dedimus locum prout melius voluerint ordinatione sua stabilire ut cum summa quiete et observatione monastici ordinis quo a priscis temporibus nobiliter insignis idem locus etiam stabilis permansit iste fultus ipsius vicino juvamine in monastico ut volumus ordine perseveret jugiter et liceat etiam et commorantibus monachis deinceps suo ordini cum summa quiete ut idem ordo deposcit Deoque etiam sanctorum ejus obsequiis vacare et pro nostra salute simulque parentum omnium nostrorum requie animarum Dominum justi judicii arbitrum exorare proque peccatorum nostrorum nobis debita pena placabilem nobis reddere Quicquid enim deinceps presenti eleemosine nostre quotidiana largitione in Dei et domini nostri genitricis obsequium et predictorum Christi testium solemniter extiterit impensum devotione fidelium collatum hospitalitate aut eleemosina erogatum oratione profusum vel ceterorum impendiis bonorum predictis locis videlicet Sancti Germani Sanctique Florentini exhibitum nobis credimus fore proficuum ipsosque Dei sanctos quanto propensius fidelium devotione nostri causa honorificatos tanto magis Dei majestati pro nobis attentius assistendo nobis placabilem reddere Quia vero hactenus sub laicali manu idem locus nemini quicquam debuit nihil ab eo exactum vi extitit nisi ab iis quorum beneficium fuit nunc ad integrum Deo et sancto Germano a nobis traditus magis ingenue liberaliter fiat cum omnibus ad se pertinentibus jure debito nullius ditioni subjacens Deo potius sancteque religioni commissus ipsi cum omnibus suis libere deserviant nulli episcoporum clericorum vel laicorum aliquid pro consuetudine reddat sed ab omnibus omnium omnino hominum liber consuetudinibus cum suis omnibus ut prediximus Deo potius famuletur liberaliter ejusque et sancti Germani peculiariter Ut vero hoc scriptum stabili firmitate [permaneat] per manum propriam et per manum fratris mei et matris et utriusque uxorum manibus et fidelium nostrorum prescripta sunt quorum nominis manibus firmatum stabilior sit veriorque