Charter Document - 02340089

Charter Document - 02340089


Charter Number: 02340089
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1035
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Notitia rationis facte apud castrum Sancti Florentini in domo Arnulfi prepositi comitis Tetbaldi inter domnum Odonem loci Sancti Germani Autissioderensis abbatem et Waldricum predicti castri Bosonis filium de salvamento potestatis Willaris Vinosi Clamorem fecerat prenominatus abba ad supra dictum comitem Tetbaldum de diversis direptionibus et injuriis ac torturis quas idem Waldricus pro occasione salvamenti vel inmoderata vi faciebat in potestate memorata preter salvamentum quod est triginta modii vini aut triginta solidi si vinum in eadem regione vel villa defuerit Quod a predecessore suo abbate videlicet Heldrico avus ejus in salvamenti nomine acceperat sicut testamentum notitie ipso in tempore facte convenienter narrat Quem clamorem jam prefatus comes in discretione suorum mittens judicum audita ratione supradicte notitie dijudicatus est ipse Waldricus ab omnibus infideliter et non recte erga Sanctum Germanum et monachos ejus agere Qui convictus omnium judicio de reliquid in eorum presentia omnes torturas et consuetudines quas per suam vim inmiserat superius memorate potestati ac tenere injuste judicatus est juste hoc est bannum placitum justitiam districtum incendium homicidium violentiam que vulgo apellatur rat furtum taxiam infracturam assaltus et quidquid culparum dici aut estimari potest omnibus derelictis Dixit deinceps se non plus supradictis XXX modiorum vini si vinum habundaverit aut XXX solidorum et sextario uno annone de illo homine qui cum bubus laborat et plenam minam de illo qui cum fossorio capturus sicut scriptum est in prima notitia Dedit ergo item prefatus abbas invitus suasu presentium judicum qui ibi erant eidem Waldrico se petente eo die quo vinum susciperet aut ante vel post unum manducare in anno cum viginti hominibus qui secum essent de pane et vino et duabus ministrationibus carnis calidam scilicet atque assatam in mansione dominica Sancti Germani sine annona pabulo equorum tali conventione ut ministro credulo Sancti Germani quicquam sit seu monachus sive laicus ejusdem potestatis octo dierum spatio primo notum faciat et sic quieti maneant rustici secure deinceps in ea viventes Signum Saxwalonis Manasse avunculi ejusdem Waldrici Waldrici ejusdem qui laudator extitit Hilduini Hecelini prepositi Hugonis de Sezanna Arnulfi prepositi Widonis Merlenniacensis Agani Vicarii Arduini Hengelebaldi prepositi et ceterorum fidelium ejus Hengelmari prepositi Letardi Ego frater Wido scripsi ad vicem Widonis cancellarii anno tricesimo quinto regnante Henrico rege