Charter Document - 02340087

Charter Document - 02340087


Charter Number: 02340087
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 1027
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Melle favoque dulciori domno patri O frater W cum ceteris fratribus summe felicitatis munus Omnes que circa vos sunt flagranti desiderio certi esse cupientes litterulas vobis misimus horum que apud nos geruntur indices Interius quidem divina gratia vestrisque meritis suffragantibus bene valemus exterius vero quibusdam infortuniis graviter fatigamur Audistis jam ut credimus rebus humanis excessisse comitem Willelmum et apud Divionem sepultum De obitu comitis Richardi missum non habuimus nec aliquid didicimus nisi quantum a dicentibus audivimus Preter ea innotescimus paternitati vestre quod monasterium Viziliacense agente Landrico comite monachis ejusdem loci cum abbate turpiter ejectis domnus Oddo suscepit sine consultu episcopi Augustodunensis Hac de causa in tanta ira contra vos et nos locumque nostrum concitatus est ut non solum mala que per se suosque poterit minatur nobis irrogare monasterium videlicet Magabrense auferendo et omnia altaria que in suo episcopatu habemus excommunicando sed et omnes quotquot potest episcopos clericos laicos cujuscumque ordinis aut dignitatis in nostras inimicitias commovendo Excommunicavit etiam nostre congregationis fratres ut nullus jam dicto loco inhabitet ecclesiamque ingrediatur vel aliquod divinum obsequium in ea celebrare presumat Ipsi vero fidentes apostolicis privilegiis quibus libertas ejusdem loci ab antecessoribus provisa est pro nihilo ejus sententiam computaverunt et nichil de interdictis dimittere curaverunt sed litteras hac de causa ab eo directas despectui habentes in terram pedibus conculcandas projecerunt Unde non solum ipse majori ira accensus est sed et apud omnes longe lateque hec audientes grandis calumnia contra nos exorta est Universi enim qui hec audiunt non solum inimici sed et qui ante videbantur amici illius injustitiam contra nos auctorizant nosque inaudite presumtionis et etiam apud seculares horrende cupiditatis inculpant dicentes non licere qualemcumque abbatem a proprio honore qualibet ex causa amoveri sine canonica examinatione et judicio episcopi ad cujus diocesim noscitur pertinere Hec et ejusmodi quam plura non modo ab emulis verum et a consentaneis audientes et ab episcopo vinculo anathematis quo fratres ligaverat ut absolveret nullo modo antequam relicto loco cum suis omnibus ad vos reverterentur impetrare valentes aliud consilium salubrius invenire nequivimus preter quod ex vestra parte eis mandavimus ut ad vos revertantur quantocyus ne aliquis periculo excommunicationis subjaceat subita morte preventus Hec vero an comes Landricus permittat vel ipsi velint facere nobis manet incertum Que cuncta vobis intimare curavimus cupientes vestram voluntatem et jussionem de his omnibus littera vestra cognoscere quantocyus Valete