Charter Document - 02340086
Charter Number: | 02340086 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1024 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Joannes gratia Dei Romane sedis episcopus universis in orbe terrarum ecclesie filiis Nullum in ecclesia catholica majus potest esse nefas quam existimare alicujus novum criminis precipue penitentis quod non queat dissolvere concessa Petro a Domino clavis Debemus enim ante oculos mentis revocare lapsum ipsius primi pastoris qui dum magistrum negavit protinus ut penituit non solum gradum vel dignitatem apostolici culminis non amisit sed potius sui ovilis custodiam Christus illi postmodum evidentius assignavit Quod nil aliud ut credimus quam lapsorum medicina fuit Proinde fratri nostro Hugoni Autissiodorensi presuli Deo et nobis sua peccata confitenti seseque culpabilem reddenti plenarium a Deo pollicente promittimus consequi indulgentie veniam secundum sponsionem ejusdem qua dixit Non veni vocare justos sed peccatores ad penitentiam Ideoque nobis debet effici carissimus quia Dei timore correptus apparet humillimus et quia in talibus requiescit Deus