Charter Document - 02340085

Charter Document - 02340085


Charter Number: 02340085
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1023
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quando omnipotens Deus carens initio et fine cuncta que sunt visibilia et invisibilia verbo creavit ex nihilo post omnem creaturam hominem formavit de limo terre Videns etenim Dominus non esse bonum hominem solum dedit ei simile sibi adjutorium Splendor vero glorie et figura substantie manens Verbum ante secula perfectus homo creatus est juxta finem seculorum conceptus ex Spiritu Sancto et natus ex Maria virgine qui nostram naturam suscepit absque peccato et nos liberavit de serpente antiquo suum piissimum nuptiis voluit adesse vultum et potenti mirabilique virtute limpham convertit in vinum et sic preclarissimo poculo letificavit nuptiale convivium Ipse itaque dispositor atque ordinator omnium creaturarum qui nuptias constituit et sua sancta presentia eas inlustravit ordinavit ut ex eis procederent sancti et electi qui pro diversis meritis sanctorum angelorum efficerentur socii Quapropter ego Rainaldus credens a Domino constitutas esse legales nuptias volo per Dei misericordiam more predecessorum meorum conjungere mihi mulierem nomine Juvillam quatenus sint nobis filii et filie Domino concedente qui eum adorantes vere mereantur post cursus hujus vite ad vitam beatam transire Sed precipiuntur leges humane sponso sponsam suam ex propriis dotare Ideoque ego Rainaldus sponsus ex proprietate mea concedo tibi de hereditate mea que est in pago Senonico in villa que dicitur Basseyus totam partem meam vineas scilicet cum pratis terris sylvis cultis et incultis Item in eodem pago in villa que vocatur Flaceyus partem meam de hereditate aquas videlicet cum pratis terris sylvis cultis et incultis Item in pago Altissiodero in villa que vocatur Juilleyus totam partem meam vineas cum aquis pratis sylvis terris cultis et incultis Item in alio loco in Wastinensi pago totam partem meam alodi de Monte Edonis molendinum cum aquis pratis terris sylvis cultis et incultis Et de mancipiis meis Olmerum cum uxore et infantibus suis Beraldum cum uxore Gorcelinum cum uxore et infantibus suis Olbertum cum uxore et medietatem de infantibus suis Oldevaldum cum uxore et infantibus suis Noe cum uxore et infantibus suis Berarnicum cum uxore et infantibus suis Witbertum cum uxore et infantibus suis Durannum cum uxore et infantibus suis Trodonem cum uxore et infantibus suis Fulconem cum uxore et infantibus suis Hec omnia superius scripta per hanc donationem dono tibi sponse mee ut exinde liberam ac firmissimam habeas potestatem faciendi Si vero quod nec fieri credo aliqua persona contra hoc dotalitium venerit prejudicare non valeat sed insuper coactus exsolvat auri libras CC et hoc dotalitium firmum et stabile permaneat stipulatione subnixa Actum publice Signum Rainaldi qui hoc dotalitium fieri jussit Signum Gotberti Signum Dodonis Data mense julio anno XXVII regnante Roberto rege regnante Hugone filio suo anno secundo Signum qui hoc dotalitium composuit in nomine Domini