Charter Document - 02340084

Charter Document - 02340084


Charter Number: 02340084
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1002
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Rotbertus divinitatis annuente clementia rex Regie dignitatis est circa religionis cultum pietate et justitia se extendere servorumque Dei petitionibus votivis animis adquiescere Qua de re noverit omnium sancte Dei ecclesie fidelium industria venerabilem abbatem Heldricum monasterii S Germani Autissiodorensis adhibita secum monachorum ejusdem loci congregatione preceptum quoddam regie munificentie ab avo nostro Hugone magno prefato cenobio impetratum atque collatum nostre serenitati detulisse nostra quoque auctoritate denuo renovandum atque in posterum transmittendum humiliter expetisse quatenus et apostolicorum privilegia et predecessorum nostrorum regum scilicet precepta omnia eidem precepto inserta hoc nostre sanctionis testimonio donaremus scilicet ut secundum fidem et eorum proprietatis continentiam perpetuo et inconvulsa maneant et inviolata perdurent Quorum petitioni benevolo favore assentientes maximeque ob gloriosi avunculi nostri domni Henrici ducis Burgundie memoriam et Ottonis fratris ejus qui sese peculiariter inibi sub beati Germani patrocinio manciparunt ut et sepulture mandati sint nos quoque eumdem locum sancte potius reverentie quam alicui subjectioni committimus tradimus et sublima mus Precepta quoque omnia et auctoritates nostre denuo ad stipulationis edicto confirmamus ipsam quoque congregationem sub plenissima defensione nostra quietam ac liberam esse volumus cum omnibus que ipsius monasterii sunt vel quocunque modo pertinere videntur inviolabiliter auctoritate nostra permanere decernimus et sub nostre tuitionis gubernatione suscipimus ita ut sub nostra protectione liceat eis quiete vivere et vivendo quiescere nullusque episcopus vel aliquis ex episcopalibus ministris ibidem aliquid presumat exercere judicium et nullus judex publicus vel quilibet exactor judiciarie potestatis vel aliquis ex nostris fidelibus vel aliqua magna parvaque persona in omnibus rebus eidem loco subditis ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam servos quam ingenuos super terram ejusdem cenobii commanentes distringere aut illicitas occasiones nostris vel futuris temporibus requirere audeat sed liceat monachis prefati cenobii res ad sua stipendia pertinentes sub una immunitatis preceptione quieto ordine possidere Jubemus ergo ut neque monachi ipsi aut negotiatores eorum neque homines qui per ipsam casam Dei sperare videntur teloneum persolvere cogantur in civitatibus vel vicis seu villis aut mercatis vel in portubus aut portis sicut in precepto gloriosissimi Karoli imperatoris continetur Precipientes autem jubemus et jubentes confirmamus ut nulli abbatum ejusdem loci aut cuilibet alteri persone liceat ex prescriptis omnibus rebus aliquid in alios preterquam constituimus usus redigere aut retorquere aut alicui habendum conferre neque censum aut honorem aut dona quelibet vel pastos canum in possessionibus suis sive equorum vel ab eisdem servis Dei receptus aliquos nisi de more religionis pro hospitalitatis bono quisquam ullatenus presumat requirere sed quidquid exinde fieri potest juxta quod prescriptum est regulari amministrationi usibus et utilitatibus eorum auctore Deo omnibus habeatur temporibus Interea volumus et confirmamus ut quidquid de seculo in idem monasterium ad regularem conversationem agendam favente Deo venientes ex possessionibus suis obtulerint sive contulerint vel alii quicumque hominum sicuti eorum voluntas et collatio facta apparuerit sine aliqua immutatione inviolabiliter semper perseveret atque permaneat Concedimus etiam eidem congregationi eligendi abbatem sibi licentiam secundum regularem institutionem alio decedente Et ut nullo unquam tempore sub alicujus episcopi dominatione redigantur et nullus episcopus ipsam abbatiam a regia celsitudine exquirere et ipsos monachos sollicitare aut inquietare presumat hac nostre auctoritatis preceptione omnino interdicimus Si quis autem nostre auctoritatis temerarius violator aut contemptor esse temptaverit non valeat impetrare quod expetit sed insuper pro regie majestatis contemptu centum libras auri cocti cogatur exsolvere medietatem camere nostre medietatem ipsis monachis de ceteris vero supradictis preceptionibus immunitatis a contemptoribus pena exigatur Ut autem hec altitudinis nostre confirmatio seu preceptio meliorem semper obtineat firmitatem manu nostra eam subter firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus Actum Autissiodori civitate publice