Charter Document - 02340082

Charter Document - 02340082


Charter Number: 02340082
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Hugo atque Robertus gratia Dei reges inclyti omni nostre militie nostre servituti devote Regum benignitas atque excellentia que bonorum virorum votis competunt non modo roborare verum etiam magnifico debet auxilio supplere benigno hortari favore immo totis benevolentie viribus proficere Magne siquidem eterneque retributionis participem se noverit qui hiis que Dei sunt quoquo modo se inseruerit Verum virtutis auctor suppletor fautor benignissimi Jesu magnificentie non expers erit cum pro se que Dei voto sunt juverit Omnium enim que omnipotentis Dei fiunt amore idem retributor est maxima benignitate Ergo regum benignitas quorum auctoritate ea que casis Dei conferuntur fixa atque permanere debent inconvulsa clementissima Jesu confisa misericordia justa premia eterne prestolatur vite Quapropter magni atque summo dignissimi honore ducis Burgundie Henrici nomine sancte congratantes voluntati ea que per venerabilem abbatem cui nomen sit Hilderico nobis intimavit [digna enim ejus sunt omni ista precata stipulatione precipua] auctoramus corroboramus atque in perpetuum inconcusse firmamus Idem enim abbas vir Deo plenus ab ejus parte ea que sunt sancti Benedicti subnixa religione immo canonum inviolabili auctoritate petens rogat ut sue abbatie locus honore sancti Germani Autissiodorensi territorio constitutus perpetuam abbatum electionem habeat secundum sancti Benedicti preceptum Ergo hujus ducis nostri scilicet fratris quoniam justa est voluntati atque abbatis quia recta est legationi annuentes precando monemus monendoque regali imperio precipimus ut nullus inibi constituatur abbas nisi quem fratrum omnium cum Dei timore concors elegerit caterva Cujus abbatie tutationem sub manu regum aut forte ducum ejus regni constituimus ita ut nullus principum eam invadere nec etiam audeat rogare Adversarum denique consuetudinum sic ab ea avellimus ut ab hoc nunc usque in seculum nihil patiatur adversi sed ab omni libera injuria libere Deo deserviat Quem locum quoniam dux diligit [patronum siquidem eum ipsum scilicet S Germanum eligit specialiter habere in celis apud Deum] quadam suis abbatiola constructa patrimoniis in honore sancti Leodegarii martyris nomine Campellis ipsum eum locum ampliavit pariterque ei villam Magniacum reddidit scilicet ut in prefata abbatiola semper octo sint monachi abbati scilicet presidenti loco S Germani subditi Eis vero monachis a loco S Germani nec liceat collum excutere nec quemquam sibi nisi abbatem S Germani preferre Quia abbas ipsum loculum si sua forte industria aut bonorum hominum munificentia plus octo monachorum ampliaverit pro hujusce beneficii merito gratiam Omnipotentis hic mereaturque in celo Igitur ut hujus benefacti mereamur esse participes hanc nostre auctoritatis preceptionem sigillo roboravimus inviolabiliter volumusque observari per cuncta secula legaliter Datum V idus octob anno regum Hugonis atque Roberti VIII Actum in Dei nomine [in monasterio] S Dionysii feliciter