Charter Document - 02340078
| Charter Number: | 02340078 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 0988 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Jesu Christi Hugo divina ordinante clementia Francorum rex Si utilitatibus locorum divinis cultibus mancipatorum servorumque Dei necessitatibus in eisdem degentium opem nostre celsitudinis impendimus regium procul dubio exercemus munus ac per hoc ad eternam beatitudinem capessendam omnino venturos nos minime dubitamus Qua de re notum esse volumus omnium sancte Dei ecclesie nostrorumque fidelium quod adientes strenuam serenitatis nostre coram frequentia procerum primatumque nostrorum Guntio abbas fratresque quamplurimi monasterii domne Columbe virginis et martiris seu domni Lupi Christi confessoris quod est constructum in suburbio civitatis Senonum intulerunt obtutibus nostris habere se auctoritatem inmunitatis quam antecessores nostri piissimi reges Francorum predicto loco concesserunt Erat autem insertum in illa auctoritate qualiter ipsi nostri antecessores predictum monasterium cum omnibus villis atque terris ad ipsum locum pertinentibus ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium sub plenissima tuitione et inmunitatis defensione habuissent Postulaverunt denique nobis tam predictus abba quam cuncta caterva fratrum degentium sub ipso remitti sibi a nostra mansuetudine ob amorem Dei vicarias inlicitas quas actenus injuste nos et nostri antecessores visi sumus tenere in villa que dicitur Sarmasia quam prefatus Lupus beate Columbe olim tradidit perpetualiter possidendam sitam ipsam in pago Stampense Insuper et regale preceptum super hoc petierunt sibi fieri atque firmari Quorum petitionibus libenter annuentes postulata concessimus et ea per hanc nostram auctoritatem confirmamus Quapropter precipientes jubemus ut nullus judex publicus vel alia qualibet judiciarie potestatis predita persona in villam superius nominatam vel in ecclesiam seu in adjacentiis membris vel maisnilis constructis vocatis his nominibus videlicet Airardivilla Anseini villa Daredis villa Ansonis villa vel quicquid in presenti constructa sunt aut in futuro construentur ad causas judiciario more audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas vel fide jussores tollendos aut homines ipsius potestatis tam ingenuos quam et servos super ipsam potestatem commanentes juste aut injuste distringendos aut bannum seu incendium aut homicidium vel raptum requirendum aut teloneum tollendum aut nullas redhibitiones vel inlicitas occasiones expetendas ullo tempore umquam ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorato abbati ceterisque fratribus res predicte potestatis sub immunitatis nostre defensione quieto ordine possidere sicut olim possesse sunt a jam dicto beato Lupo qui eam memorato loco beateque Columbe tradidit jure perpetuo Est autem ipsa potestas undique determinata atque divisa ita ut usque hodie permaneat illa mirabilis divisio Quicquid autem exinde fiscus ad nostram partem sperare poterit totum nos pro eterna retributione prefato monasterio concedimus ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo perhenniter famulantium proficiat in augmentum quatinus ipsos monachos qui ibidem Deo famulantur pro nobis et conjuge proleque nostra atque stabilitate totius regni nostri a Deo nobis concessi ejus clementissima miseratione per inmensum conservandi jugiter domini misericordiam exorare delectet Hanc itaque auctoritatem ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris et ut verius credatur et diligentius conservetur manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signari jussimus Signum Hugonis gloriosissimi regis Datum anno primo regni ejus II nonas junii Signum Rotberti ejus filii et regis Actum in Dei nomine Compendio feliciter Rotgerius notarius regis scripsit et subscripsit
