Charter Document - 02340077
Charter Number: | 02340077 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Privilege |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnatione Christi DCCCCLXXX indictione octava cum sederem ego Sevinus archiepiscopus Senonensis et circumsederent quidam de coepiscopis nostris cum personis ecclesie sancte Marie Virginis sanctique Stephani protomartyris quorum consilio et actu vigor ecclesiasticus vigere debet venerunt ante nostram presentiam abbas monasterii Sancti Petri Vivi et Sancti Saviniani martyris cum turma monachorum ejusdem ecclesie petentes a nobis ad supplementum victus et vestitus sui et successorum suorum aliquod augmentum largiri a nobis sibi clementer Quorum petitionibus et precibus predictarum vel prenominatarum personarum consentientes aurem accommodavimus et quod petebant quia suum esse vidimus concessimus scilicet altare quod est in pago Senonico cum villa que dicitur Alsonus in honore sancti Petri dicatum quod olim domnus Egil bone memorie hujus sedis archiepiscopus eidem ecclesie dedit et litteris firmavit Item in villa que dicitur Sanceias altare quod est in honore sancti Sanctiani martyris consecratum Item tertium quod distat a crypta predicti monasterii quinquaginta dextros in honore sancti Saviniani martyris et protopresulis nostri quartum quoque in pago Pruviense in villa que dicitur Naudus in honore sancti Lupi consecratum Ad petitionem igitur Rainardi ejusdem monasterii abbatis et monachorum ejus dedimus hec quatuor altaria ut ipsi et successores eorum ex omni tempore possideant absque alicujus servitii administratione et in eis fideles sacerdotes ad serviendum Deo omnipotenti digne constituant Postulo ergo serenitatem successorum meorum archiepiscoporum ut sicut cupiunt scripta voluntatum suarum cuncto tempore fieri rata ita ortographium desiderii mei fideliumque meorum perenniter servient stabile Unde et propria manu firmo roborandumque coepiscopis meis et fidelibus sancte Dei ecclesie humiliter deprecor et trado Preterea violatores hujus privilegii et diminutores gladio Spiritus Sancti nisi resipuerint et satisfecerint quibus damnum datum est ferimus Actum in ecclesia Sancte Marie et Sancti Stephani Senonice urbis synodaliter atque feliciter Sevinus peccator archiepiscopus firmo et sigillo meo munio Odo Carnotensis archiepiscopus Rainoldus Parisiorum episcopus Milo Trecarum episcopus Ego Manasses Aurelianensis episcopus Theodoricus hujus sedis archidiaconus Grunerius hujus ecclesie archiclavis Albericus Wastinensis archidiaconus Griverius cancellarius scripsit