Charter Document - 02340073

Charter Document - 02340073


Charter Number: 02340073
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0938
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini ac salvatoris nostri Jesu Christi ego Heyricus sancte Lingonensis ecclesie humilis episcopus notum volo esse omnibus presertim ecclesie nostre filiis et fidelibus quia dum in gremio matris ecclesie nobis a Deo commisse residerem et qualiter status ipsius Christo favente in melius proficeret una cum consilio fidelium nostrorum investigando perquirerem inter cetera que tunc temporis inibi definivimus ecce adierunt serenitatis nostre obtutus Albericus papa atque Ratherius archidiaconus humiliterque nostram expetierunt celsitudinem quatinus ecclesiam Sancti Michaelis que est juxta menia Tornodori opiduli cuidam nostro militi et fideli nomine Teutoni ac uxori sue Condrade atque filio Batherio per instrumentum nostrorum apicum benigne et sinceriter concederemus Quorum satis congruis petitionibus aures nostre dignitatis libentissime accommodantes quod pie ac devotissime precati fuerunt dignum maluimus fieri dantes et concedentes prelibato Teutoni et uxori sue atque filio suo superius insertam ecclesiam cum omnibus sibi adjacentiis ea tantummodo ratione ut quamdiu in hujus vite peregrinatione substiterint quieta pace et pacifico ordine eam teneant et possideant et per hoc donum nostri beneficii excolere tueri ac legaliter in omnibus dominare queant in condignis famulatibus ut condecet eam digniter adornantes et pro modulo capacitatis eorum ejus negotiis et instaurationibus exercentes censum quoque trium solidorum festivitate ejusdem archangeli nobis et nostris successoribus absque excusatione exsolventes Post quorum finem migrationis sine cujuspiam inquietudine ad jus et dominium nostre ecclesie nos ipsi aut successores nostri revocandi licentiam habeamus Ut autem manu firma per succidua annorum curricula tutiorem et stabiliorem obtineat firmitatis vigorem a nostrisque successoribus ne unquam callide aut perniciose corrumpatur manus nostre subscriptione eam adsignavimus fidelibus nostris tam clericis quam et laicis corroborare manibus propriis jussimus + Heyricus episcopus in Christi nomine roboravi Vincalericus prepositus Oysnardi archidiaconi Amerlanius archid Ingelminus Albericus Oldericus Richardus levita Ardradus Vandelmarus Isoardus Unaldricus Numeranus Arnoldus archidiaconus Maldabertus Blitbodus Ego Salvardus levita indignus hanc scripturam scripsi Datum VIII kal maii anno secundo Ludovico rege regnante