Charter Document - 02340064
Charter Number: | 02340064 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Privilege |
Date: | 0891 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno dominice incarnationis DCCCXCI indictione nona celebrata est synodus in Magduno super fluvium Malne sive Ligeris in ecclesia beati Lifardi confessoris Christi regia jussione gloriosi regis Odonis diversis ecclesiarum episcopis confluentibus ubi cum ex diversis ecclesie utilitatibus et negotiis tractaretur exposita est in omnium presentia ratio fratrum beati Petri apostolorum principis cenobii Sennensis ecclesie in ejus suburbio constituti dicentes se plurimam ex revolutis temporibus discriminis jacturam tolerasse enormiter Idcirco quod eis a suis pontificibus Sennensis videlicet ecclesie presulibus multi ex alienis cenobiis in prelaturam regiminis abbates constituerentur quod utique quia preter regulam beati Benedicti et institutionem sanctorum canonum esse videbantur sanctitum est a beatissimis pontificibus monente imo et deprecante ejusdem loci venerabili pontifice Gualterio Sennensis ecclesie ut nullus deinceps ordinaretur vel constitueretur pater monasterii nisi quem ipsi sua dispositione et libitu voluntatis ex suis eligerent Quocirca presenti privilegio solemniter a predictis decretum est presulibus ut quicumque temerarius hanc tantorum auctoritatem patrum presumpserit violare sub vinculo anathematis habeatur et auctoritate qua Dominus noster Jesus Christus potestatem contulit discipulis suis ligandi et solvendi dicens quodcumque ligaveritis ligata erunt et quodcumque solveritis soluta erunt in celis omnium igitur manibus roboretur quod omnium assensu firmatur Et subscripserunt omnes qui ibi aderant episcopi videlicet et archiepiscopi quorum hec sunt nomina Gualterius immerito sancte Sennensis ecclesie archiepiscopus confirmavit Edacius Bituricensis ecclesie archiepiscopus Erbernus Turonum archiepiscopus Teodardus Narbonensis ecclesie archiepiscopus Adalgarius Eduorum episcopus Herfredus episcopus Semper Agilmari maneas sub nomine firma Eumenus Nevernensis episcopus Glimerius Carnotum episcopus Addolenus Albie episcopus confirmavi Agilbertus gratia Dei Biterrensis episcopus Walterius episcopus Aurelianensis Servus Dei humilis episcopus Jerondensis Guarinus Coroacensis episcopus Adaldus humilis archipresul