Charter Document - 02340062

Charter Document - 02340062


Charter Number: 02340062
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0889
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Odo gratia Dei rex Si peticionibus servorum Dei quas nobis pro suis utilitatibus insinuaverint benignum prebemus assensum regie precellencie opera imitamur et per hoc eterne beatitudinis gloriam facilius nos adepturos non dubitamus Itaque notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris qualiter fideles nostri monachi ex monasterio Sancti Germani Autissiodori pro sua religione nobis valde accepti accedentes ad nostram sublimitatem detulerunt privilegium dompni Nicholai pape sedis apostolice privilegium quoque episcoporum necnon et preceptum serenissimi augusti domni Karoli gloriosissimi et piissimi regis quondam senioris et predecessoris nostri set et aliud preceptum mansuetissimi Karlomanni regis seu et preceptum Karoli imperatoris quod pancartam vocant Illud quoque nostre mansuetudini placuit utiliter superaddere ut si aliquando ob persecucionem paganorum seu aliquam regni perturbacionem necesse fuerit eos civitates vel castella ingredi liceat eis sub hac nostre preceptionis indulgencia quiete ibidem degere et areas quas habere noscuntur absque ulla contradictione tenere ita ut nulla cujuscumque potestatis persona eis vel hominibus ad eos pertinentibus inquietudinem aut vim aliquam inferre presumat seu substancias illorum attributare vel aliquo modo sibi vendicare vel hospitalia in eorum mansionibus contra voluntatem ipsorum exigere audeat set liceat eis et subjectis eorum absque ullius formidine secure et quiete vivere Et pro nostra vita et pace Deum liberius exorare Insuper areas quas in Senonica vel Trecassina urbe seu in quibuscumque civitatibus habere noscuntur per hanc nostre constitutionis jussionem precipimus ut eos nullo contradicente aut super ordinante aliquid quiete teneant atque possideant Jubemus eciam [] Datum V idus julii indictione VI anno II regnante domino Odone gloriosissimo rege Actum Parisius civitate in Dei nomine feliciter Amen