Charter Document - 02340059

Charter Document - 02340059


Charter Number: 02340059
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0886
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei imperator augustus Si petitionibus servorum Dei quas nobis pro suis utilitatibus insinuaverint benignum prebemus assensum regie precellentie opera imitamur et per hoc eterne beatitudinis gloriam facilius nos adepturos non dubitamus Itaque notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris qualiter fideles nostri monachi de monasterio Sancti Germani Autissiodorensis pro sua religione nobis valde accepti accedentes ad nostram sublimitatem detulerunt privilegium dompni Nicolai pape sedis apostolice privilegium quoque episcoporum necnon et preceptum serenissimi augusti dompni Karoli imperatoris gloriosissimi patrui nostri sed et aliud preceptum mansuetissimi Karlomagni regis adoptitii filii nostri quod pancartam vocant expetieruntque ut omnia que vel in privilegiis vel in preceptis comprehensa tenentur jure habenda perpetuo denuo innovantes auctoritatis nostre precepto concedere et confirmare dignaremur Quorum petitionem clementer nos audisse et libenter excepisse omnibus Dei nostrisque fidelibus notum volumus esse Itaque situs vel nomina rerum seu villarum ad sustentationem prefatorum servorum Dei pertinentium sunt hec In primis mansella in gyro monasterii sita et omnes clausi indominicati scilicet ille qui adheret monasterio et campanie plante abundantia curticanus et clausellus de Parriniaco cum aliis vineolis Parriniacus cum integritate cum ecclesia et manso indominicato et omnibus suis appendiciis Ayriacum ex integro cum ecclesia et manso indominicato et omnibus suis appendiciis Altaripa cum capella et suis appendiciis Pons Maxentius mansella que Hyldeburgis dedit item mansellum quod Heribaldus dedit Monasteriolum cum ecclesiis duabus et manso indominicato Disinniacus ad integrum cum ecclesiis duabus et suis appendiciis Albus cippus Media villa cum ecclesia et suis appendiciis mansus unus in Ripa et alia mansa in Sorgiaco et Logorneo Orgiacus cum appendiciis suis Nauriacus etiam Valans Vendilus Pauliniacus cum suis appendiciis Ripgiacus etiam cum suis appendiciis in pago Senonico Laneretus quoque in pago Trecassino preterea Quinciacus cum integritate et Cociacus quas ipsi fratres de portione sua ad portam deputaverunt excipiendis monachis et ceteris familiaribus suis Sed et ad thesaurum mansella que sunt in Vogrado et Castaneto et mansus unus in Siliniaco cum terris et vineolis in Lineriis quoque et in Nantilla et Blariaco et in Villari mansa duo cum vineolis et terris et in Badesia mansus unus Res quoque quas dedit Herimarus vir nobilis ad stipendia matriculariorum quos nonnones vocant hoc est in Nigronte et in Lagunis seu Linerolis et Ferrolis Item ad hospitale pauperum Vendossa et in Villari mansa duo Calniacus et in Garchiaco mansus unus in Basau mansus unus cum vineolis in Vogrado mansus unus in Valariis similiter in Creanso similiter in Crepto similiter et in Roboreto mansa duo cum vineis indominicatis ad ipsum hospitale aspicientibus Sunt preterea et alie res quas eidem loco gloriose memorie patruus noster Karolus per preceptum suum dedisse cognoscitur quarum nomina vel situs hujusmodi sunt Villaris cum ecclesia et mansa indominicata cum suis appendiciis cum mansellis qui sunt in Mariaco Preterea Urum Modolagum cum integritate Vultuniacum cum integritate Luciacum Montemalum cum integritate Magniacum Fentengiacum Mariscus Villaris Puscionum et in Habundiaco villa mansum unum ad salarias per alveum Ligeris ducendas Bernacum etiam cum omnibus appendiciis suis cella Sancte Marie Meleredensis cum quibus et unam villam Habundiacum nomine pro Oloniaco commutaverunt Sunt preterea et alie res quas memorabilis Hugo abba ejusdem loci pro remedio anime genitoris vel genitricis sue necnon et divina sibi clementia cum fratribus suis obtinenda eidem loco contulit unde et ibidem venerabiliter conditus requiescit Tilium scilicet cum omnibus suis appendiciis et Buculiacum quam domo infirmorum ex rebus abbatie per preceptum Ludovici gloriosissimi regis consobrini nostri misericorditer contulit Baudiliacum quoque cum integritate Sed et illas res quas iidem fratres ab Iterio illustri quondam viro per prestariam quarumdam rerum suarum de proprio ipsius alodo post ejus decessum susceperunt placuit huic nostre preceptioni subnotari Sivriacum videlicet in pago Senonico cum ecclesia et omnibus appendiciis in pago vero Nevernensi Macerias ad integrum cum ecclesia et ejus appendiciis vel quicquid in pago Tricassino adquisisse noscuntur a supradicto viro in loco qui dicitur Oratorium in Revisiaco quoque et Sarmasia alodum Adalberti quicquid etiam ipsi fratres in Ulmeto fisco adquisiere vel unquam adquirere poterunt In pago etiam Tricassino mansus unus in loco qui dicitur Cidirniacus in Carmedo quoque medietatem ville cum manso indominicato et extra hec quatuor mansa que sunt in pago Vastinense in villa que dicitur Grandiscampus Sunt et alie res quam plures diversis in locis a fidelibus viris eidem sancto loco tradite quas jure perpetuo habendas hoc nostre altitudinis testamento constituimus et confirmamus Sed et hoc nostre mansuetudini regia liberalitate superaddere placuit ut quia locus ille minus silvestris est ex proxima silva que Barrus dicitur et ad comitatum pertinet cotidie si necesse fuerit ad opus furni vel coquine ad duo carra et quatuor sagmas ligna deferantur Detulerunt etiam jam dicti fratres obtutibus serenitatis nostre aliam auctoritatem dompni patrui nostri augusti Karoli in qua insertum erat qualiter concessisset eidem monasterio omne theloneum de negotiatoribus vel de hominibus eorum qui per ipsam casam Dei sperare videntur vel de hoc quod homines ad dorsa deferunt et ut in villis eorum seu super terras vel cinctus infra aut foris advenerint et negotiatum fuerit Aliam insuper detulit auctoritatem immunitatis ejusdem imperatoris Karoli in qua habebatur insertum qualiter idem cenobium ob amorem Dei et tranquillitatem fratrum inibi consistentium sub plenissima tuitione et immunitatis defensione suscepisset Que omnia denuo auctoritatis nostre sanctione confirmamus et sub plenissima defensione ipsam congregationem cum omnibus rebus ipsius monasterii vel omnibus quocumque modo ad ipsum locum pertinentibus suscipimus ita ut sub nostra protectione liceat eis quiete vivere et nullus episcopus vel aliquis ex episcopalibus ministris ibidem aliquod presumat exercere judicium ut nullus judex publicus vel quilibet exactor judiciarie potestatis vel aliquis ex nostris fidelibus in omnibus rebus eidem loco subditis ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ejusdem monasterii tam servos quam ingenuos super terram ipsius cenobii commanentes distringere aut illicitas occasiones nostris futurisque temporibus requirere audeat Sed liceat abbati qui ei preest loco res prefati cenobii sub hac immunitatis preceptione quieto ordine possidere Jubemus ergo ut neque ipsi monachi aut negotiatores eorum neque homines qui per ipsam casam Dei sperare videntur teloneum persolvere cogantur in civitatibus vel vicis seu villis aut mercatis vel in portubus aut portis sicut in precepto gloriosi patrui nostri continetur Precipientes autem jubemus et jubentes confirmamus ut nulli abbatum ejusdem loci aut cuilibet alteri persone liceat ex prescriptis omnibus rebus aliquid in alios preterquam constituimus usus redigere aut retorquere aut alicui habendum conferre neque censum aut honorem aut dona quelibet vel pastos ab eisdem servis Dei ullatenus presumat requirere Sic quicquid exinde fieri potest juxta quod prescriptum est regulari amministratione usibus et utilitatibus eorum auctore Deo omnibus habeatur temporibus Interea volumus et confirmamus ut quicquid de seculo in idem monasterium ad regularem conversationem agendam favente Deo venientes ex possessionibus suis obtulerint vel alii quicumque hominum sicuti eorum voluntas et collatio facta apparuerit sine rectoris ejusdem loci aliqua immutatione inviolabiliter semper perseveret atque permaneat Ut autem hec precellentie nostre confirmatio meliorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem manu nostra eam subter firmavimus et de annulo nostro sigillari fecimus Datum V kal novemb anno incarnationis Domini DCCCLXXXVI indictione IV anno imperii piissimi imperatoris Karoli in Italia VI in Francia V in Gallia II Actum Parisius in Dei nomine feliciter Amen