Charter Document - 02340058
| Charter Number: | 02340058 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 0886 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei imperator augustus Celsitudinis imperialis moris est fideles suos donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare atque sublimare Proinde ergo nos morem parentum regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes libuit celsitudini nostre quendam dilectum nobis et illustrem virum Bernilonem de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris presentibus scilicet atque futuris quia concedimus ad proprium jam fato fideli nostro Berniloni illustri viro ad proprium quasdam res nostre proprietatis que sunt site in pago Senonico super fluvium Driva et in villa Pradilis hoc est mansum indominicatum et quicquid ad jam dictam villam Pradilis aspicit et in alio loco qui dicitur Villaris super fluvium Tolonum quicquid ibi de nostro indominicato est Unde et jam precellentie nostre preceptum hoc fieri jussimus per quod memoratas res cum omnium rerum summa integritate id est cum domibus ceterisque edificiis terris cultis et incultis vineis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus et ad eosdem mansos juste pertinentibus cum exitibus et regressibus et omnibus suis adjecentiis memorato dilecto nobis Berniloni sicut diximus ad proprium concedimus et de nostro jure in jus ac potestatem illius solemni donatione transferimus eo videlicet modo ut quicquid exinde ab hodierna die et tempore pro sua utilitate et commoditate facere decreverit libero in omnibus jure proprietario potiatur arbitrio Et ut hec nostre largitionis atque concessionis auctoritas inviolabilis perseveret manu nostra eam subter firmavimus et anuli nostri impressione adsignare jussimus Signum Karoli serenissimi imperatoris augusti Amalbertus notarius ad vicem Liuthvardi archicancellarii recognovi et subscripsi Data V kalendas novembris anno incarnationis Domini DCCCLXXXVI indictione IV anno imperii piissimi imperatoris Karoli in Italia VI in Francia V in Gallia II Acta Parisius in Dei nomine feliciter amen
