Charter Document - 02340057

Charter Document - 02340057


Charter Number: 02340057
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0884
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karlomannus misericordia Dei rex Si petitionibus servorum Dei quas nobis pro suis utilitatibus insinuaverint benignum assensum prebemus regie precellentie opera imitetur et per hoc eterne beatitudinis gloriam facilius nos adepturos non dubitamus Itaque notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia illustrissimus Hugo abbas monasterii Sancti Germani Autisiodorensis quem pro fidelitate ad nos semper conservata loco patris colimus ipsis fratribus deprecantibus ad nostram accedens sublimitatem deferens privilegium dompni Nicolai pape Sedis apostolice privilegium quoque omnium episcoporum necnon et preceptum serenissimi Augusti dompni Karoli imperatoris gloriosissimi avi nostri devotus expetiit ut omnia que ad portionem fratum supradictorum pertinere videntur queque indulgentia perpetuo recolendi avi nostri dompni Karoli imperatoris eidem loco concessa noscuntur seu queque a fidelibus Dei et nostris pro remedio animarum suarum ipsi loco diverso modo tradita vel commutata sunt et preceptione genitorum nostrorum firmata consistunt perpetua lege habenda denuo innovantes auctoritatis nostre precepto concedere et confirmare dignaremur Cujus petitionem clementer nos audisse et libenter excepisse omnibus Dei nostrisque fidelibus notum volumus esse Sunt autem nomina vel situs ipsarum rerum vel villarum ad ipsos servos Dei pertinentium inprimis mansella in gyro monasterii sita et omnes clausi indominicati scilicet ille qui adheret monasterio et campanie plante habundantia curticanus et clausellus cum aliis vineolis de Parriniaco Parriniacus cum integritate cum ecclesia et manso indominicato et omnibus suis appendiciis quam de rebus Sancti Stephani ad comitatum pagi Autissiodorensis pertinentibus cum Conrado comite propinquo nostro et Christiano episcopo pro Festiniaco Lestralio Graniolo precepto domni Karoli imperatoris avi nostri commutaverunt Ariacus ad integrum cum ecclesia et manso indominicato et omnibus suis appendiciis Altaripa cum capella et suis appendiciis Pons Maxentius cum ecclesiis duabus et manso indominicato et suis appendiciis mansella que Hildeburgis dedit item mansellum quod Heribaldus dedit Monasteriolum medium cum ecclesia et manso indominicato quod ipsi fratres habent ad vicem consultri Disiniacus ad integrum cum ecclesiis duabus et suis appendiciis Albus cippus media cum ecclesia et suis appendiciis mansus unus in Ripa et alia mansa in Sorgiaco et Logormo Orgiacus etiam cum appendiciis suis Nauriacus etiam Valans Vendilus Pauliniacus cum suis appendiciis quam precellentissimus comes Conradus ex rebus ad abbatiam pertinentibus ipsis fratribus dedit et ut avi nostri gloriosi Karoli imperatoris precepto confirmarentur obtinuit Ripgiacus etiam cum suis appendiciis in pago Senonico Laneretus quoque cum suis appendiciis in pago Trecassino preterea Quinciacus cum sua integritate quam pro Ledismo commutaverunt et Cociacus quam ipsi fratres de portione sua ad portam deputaverunt excipiendis monachis et ceteris familiaribus suis Sed et ad thesaurum mansella que sunt in Vogrado et Castaneto et mansum unum in Siliniaco cum terris et vineolis in Lineriliis quoque et in Nantella et in Blariaco cum appendiciis suis et in Villari mansa duo cum vineolis et terris quas diversi homines pro eleemosyna vel loco sepulture largiti sunt et in Badesia mansum unum Res quoque quas dedit Herimarus vir nobilis ad stipendia matriculariorum quos Nonnones vocant hoc est in Nigronte et in Lagunis seu Linerolis et Ferrolis Item ad hospitale pauperum Vendosa cum appendiciis suis Calniacus et in Garchiaco mansum unum in Basau mansellum unum cum vineolis in Vogrado unum mansum in Valariis similiter in Creanso similiter in Crepto similiter et in Roboreto mansa duo cum vineis indominicatis ad ipsum hospitale aspicientibus Sunt preterea et alie res quas supradicto loco gloriose memorie avus noster per preceptum suum dedisse et concessisse dignoscitur quarum nomina vel situs hujusmodi sunt inprimis Villaris quam cum Agliniaco villa camere eorum deputata precepto suo commutando eis habere decrevit cum ecclesia et indominicato et ejus appendiciis cum mansellis qui sunt in Mariaco Preterea Hurum Mologum cum integritate Vultuniacum cum integritate Luciacum Montemalum cum integritate Magniacum Fentengiacum Matriscum Villarem Puscionum et in Abundiaco villa mansum unum ad salarias per alveum Ligeris ducendas quas villas vel mansa jamdictus semperque dicendus avus noster sancto Germano in translatione sui corporis ipsius regia liberalitate contradidit Bernacum etiam cum omnibus appendiciis suis quam idem gloriosissimus avus noster Karolus imperator pro sepultura ac eterna memoria filii sui Lotharii avunculi nostri quondam abbatis ejusdem loci dedisse per precepti sui auctoritatem cognoscitur cellamque Sancte Marie Meleredensis quam eis deprecantibus faciente hoc bone memorie Conrado comite venerabili propinquo nostro ipsis monachis in perpetuum sociavit cum quibus et unam villam Abundiacum nomine pro Oloniaco villa commutaverunt Sunt preterea et alie res quas suprafatus Hugo abba pro remedio anime genitoris vel genitricis sue necnon et divina sibi clementia cum fratribus suis obtinenda eidem loco contulit quas similiter huic nostre auctoritatis precepto inseri jussimus Tilium scilicet cum omnibus appendiciis suis Buculiacum etiam quam domo infirmorum ex rebus abbatie cum precepto et consensu dompni Ludovici gloriosissimi et serenissimi regis genitoris nostri misericorditer contulit Baudiliacum quoque cum integritate quam cum jam dicto semperque dicendo abbate ipsi fratres commutaverunt pro alodo quem venerabilis comes Autbertus pro remedio anime sue ac loco sepulture Deo sanctoque Germano contribuisse dinoscitur Sed et illas res quas iidem fratres ab Iterio fideli nostro per prestariam quarumdam rerum suarum de proprio ipsius alodo post ejus decessum nobis concedentibus simul et adjuvantibus susceperunt placuit huic preceptioni subnotari Sivriacum videlicet cum integritate cum ecclesia et ejus omnibus appendiciis vel quidquid ad eam pertinere videtur in pago Senonico in pago etiam Nivernense Macerias ad integrum cum ecclesia et ejus omnibus appendiciis vel quidquid in pago Tricassino iidem fratres in loco qui dicitur Oratorium adquisivisse noscuntur In Revisiaco quoque in pago Senonico et Sarmasia allodium Adalberti quod memoratus dompnus avus noster per preceptum suum supradicto loco misericorditer tradidit quidquid etiam ipsi fratres in Ulmeto fisco adquisiere vel umquam adquirere poterunt In pago etiam Tricassino mansus unus in loco qui dicitur Cidirniacus cum terris et culturis ad ipsum mansum pertinentibus quem vir nobilis Tedaldus pro loco sepulture ac divina sibi clementia obtinenda dedisse cognoscitur In Carmedo quoque medietatem ville cum manso indominicato queque dedit filius supradicti Tedaldi pro remedio anime sue ac loco sepulture Preterea quatuor mansa que sunt in pago Gastinensi in villa que dicitur Grandis Campus que a nobilibus viris Northgaudo et fratribus ejus pro remedio animarum suarum vel loco sepulture data sunt Sunt et alie res quam plures quas boni homines eidem monasterio pro elemosyna nuper contulerunt diversis in locis quas omnes res habitas vel in futurum habendas cum familia et omni integritate usibus et stipendiis memoratorum servorum Dei sine aliqua subtractione aut minoratione perennibus temporibus altitudinis nostre testamento constituimus habendas et confirmandas Detulit etiam idem Hugo venerabilis abba jam dicti monasterii atque propinquus noster obtutibus serenitatis nostre auctoritatem preceptionis dompni avi nostri Karoli serenissimi augusti in qua erat insertum qualiter idem piissimus augustus concessisset eidem monasterio omne teloneum de negotiatoribus vel de hominibus eorum qui per ipsam casam Dei sperare videntur vel de hoc quod homines ad eorum dorsa deferunt et ut in villis eorum seu super terras vel cinctus infra aut foris advenerint et negotiatum fuerit omne teloneum per eamdem auctoritatem eidem concessisset monasterio Aliam desuper detulit auctoritatem immunitatis ejusdem domni avi nostri in qua habebatur insertum qualiter idem cenobium ob amorem Dei et tranquillitatem fratrum ibidem consistentium sub plenissima tuitione et immunitatis defensione suscepisset Que omnia rogante simul et cooperante prefato abbate Hugone denuo auctoritatis nostre sanctione confirmamus et sub plenissima defensione ipsam congregationem cum omnibus rebus ejusdem monasterii vel ad eumdem locum pertinentibus benigne suscepimus ita ut sub nostra defensione liceat eis quiete vivere et nullus episcopus vel aliquis ex episcopalibus ministris ibidem aliquod presumat exercere judicium et nullus judex publicus nec quilibet exactor judiciarie potestatis vel ullus ex fidelibus nostris in omnibus rebus eidem loco subditis ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut fide jussores tollendos aut homines ejusdem monasterii tam servos quam ingenuos super terram ipsius commanentes distringendos nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris vel futuris temporibus ingredi audeat vel aliquid horum exigere presumat sed liceat memorato abbati et omnibus ejus successoribus res predicti cenobii sub hac immunitatis defensione quieto ordine possidere Jubemus ergo per hanc precepti nostri auctoritatem ut nemo teloneum nec in civitatibus nec in mercatibus aut vicis seu villis vel portubus aut portis ipsi monachi aut negotiatores eorum aut homines qui per ipsam casam Dei sperare videntur ullum teloneum persolvere cogantur sicut in precepto dompni avi nostri serenissimi augusti continetur Precipientes autem jubemus et jubentes confirmamus ut nulli abbatum ejusdem loci aut cuilibet alteri persone liceat ex prescriptis omnibus rebus aliquid in alios preterquam constituimus usus redigere aut retorquere aut alicui habendum conferre neque censum aut honorem aut dona quelibet aut pastos ab eisdem servis Dei ullatenus presumat requirere sed quidquid exinde fieri potest juxta quod prescriptum est regulari amministratione usibus et utilitatibus eorum auctore Deo omnibus habeatur temporibus Interea volumus et confirmamus ut quidquid de seculo in idem monasterium ad regularem conversationem agendam favente Deo venientes ex possessionibus suis obtulerint seu contulerint vel alii quicumque hominum sicuti eorum voluntas et collatio facta apparuerit sine rectoris ejusdem loci aliqua immutatione inviolabiliter semper perseveret atque permaneat Ut autem hec nostre precellentie confirmatio meliorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem manu nostra eam subter firmavimus et de anulo nostro sigillari fecimus Datum III idus junii anno VI regnante Karlomanno gloriosissimo rege indictione II Actum Meldis civitate in Dei nomine feliciter Amen