Charter Document - 02340056

Charter Document - 02340056


Charter Number: 02340056
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0882
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Jhesu Christi Karlomagnus gratia Dei rex Si regia sollicitudo ea procuret que ad instaurationem et profectum suorum fidelium pertinere noscuntur procul dubio magnum regii culminis statum preparare probatur et non solum in presenti stabilimentum regni corroborat sed eciam in futuro premium eterne retributionis conciliat Proinde ergo morem videlicet predecessorum nostrorum sequentes libuit celsitudini nostre ad deprecacionem Hugonis venerabilis abbatis et Wlfardi eque abbatis atque proto cancellarii necnon et Vuidonis dilecti nobis comitis Arveum dilectum nobis capellanum de quibusdam rebus proprietatis nostre et mancipiis honorare atque sublimare Que siquidem res sunt posite in pago Senonico in villa que dicitur Olmetum mansum videlicet indominicatum cum capella in honore sancti Martini cum aliis mansis quinque mansum scilicet Gervini et Adalberti et Aldulfi mansum Agenbaldi et Adoardi mansum Ansqualdi et Arsmiri mansum Bulfini et Girii dimidium quoque mansum ubi commanet Albertus alterum dimidium ubi commanet Ricinarus aspicit autem ad predictum mansum cum capella vinea bonoarii tres et aripannus unus vinea enim predicti mansi dicitur super portas Sunt ibi de prato bonarii quinque silva in loco pissalia bonoarii XI est ibi cum vinea que dicitur sub portas bonarii octo alia cum vinea que vocatur in precato bonarii decem et octo in alio loco qui dicitur ad pissaliam bonoarii quatuor ad junoariam bonoarii duo et dimidium Sunt in summa de terra arabili bonoarii triginta duo et dimidium Has enim res superius nominatas per precamina prefatorum virorum Hugonis scilicet et Wlfardi et Vuidonis concedimus in proprietatem cuidam fideli nostro Arveo dilecto nobis capellano cum omnibus adjacenciis et ad se pertinentibus rebus atque mancipiis de super commanentibus his nominibus Aldulfum Gervinum et uxorem ejus cum eorum infantibus Adalbertum Gerois cum infantibus suis Basiliam cum infantibus suis Raginarum Airbertum Rodoardum Adoardum Agenbaldum et uxorem ejus Arluis cum eorum infantibus Anscaldum et uxorem ejus Ingelrudam cum infantibus suis Adelelmum Ermirum cum uxore sua et infantibus Adelardum Theogrimum Aldam cum infantibus suis Vualtidim Vulfinum et uxorem ejus Ermenardim cum infantibus suis Gistradin cum infantibus suis per preceptum nostre auctoritatis delectabili voluntate in proprietatem condonamus quatinus ex hoc et in omne tempus faciat ex ipsis rebus quas de jure nostro in jus ejus transferimus quicquid maluerit habeat in omnibus tenendi possidendi vendendi commutandi et largiendi liberam et firmissimam potestatem Ut autem hoc preceptum nostre auctoritatis in Dei nomine firmior habeatur manu propria illud subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus